174 CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. II. A. 1204.
pertemptat. Tandem multa offerens et plura promittens,1205 e°sque velle suo paria respondere persentiens, accepta iuris-ian. 6* iurandi obligatione cum obsidibus, in epiphania Domini,multo stipatus milite, Aquisgrani accedens, a* iam dictoarchiepiscopo in regem consecratur. Celebrata igitur con-secratione, predictus archiepiscopus auro, argento, lapidepretioso aliisque regalibus insigniis satis regaliter remunera-tus 1 , cum honore dimittitur. Rex in terram suam revertitur 3 .Eodem tempore naves et currus, quibus victualia regis fere-bantur, a Walravio b - 2 apud Veronam 3 diripiuntur.
Dissensio gravis, controversia intolerabilis et scisma lugen-dum omnibus ecclesie filiis in Coloni ensi ecclesia inter Ottonemregem et archiepiscopum oritur, consecratione Philippi regishuic periculose discordie incentivum ac fomitem ministrante.A multis etiam, quibus erat mens sanior, ad insidias regnitotiusque 0 ecclesie detrimentum factum hoc presagabatur,quod postea rerum exitus approbavit. Otto denique rexlegatos suos Romam dirigens, omnem calamitatis sue seriempape querebundus exposuit, ipsius paternitatem ac discre-tionem commonitam esse imprecans, qualiter Adolfus d archie-piscopus se de terra sua, ubi diviciis, honore copiosus e ha-bundabat, evocatum favore ac consensu cunctorum Lotharingieet quorundam superiorum principum totiusque multitudinisacclamatione Colonie f in regem creaverit ac processu tem-poris Aquisgrani ecclesiastico more consecratum regalisede sublimaverit; nunc vero, se quasi repudiato ac violenterreprobato, Philippum ducem Suevie simili modo Aquisgranideductum, accepta ab eo pecunia innumerabili, ibidem inregem consecrare presumpserit, protestans, omne regnum,precipue Coloniensem episcopatum, insuper totam ecclesiaminde gravissime periclitari. Dominus papa, cognita tam in-audita tam que temeraria presumptione archiepiscopi, tam-quam pater piissimus affluens misericordie visceribus, Otto-nis regis tamquam dilecti filii deiectioni satis paterne con-descendit, prudenterque apud se pertractans, ac® temerariasupercreatione Philippi regis regalia iura pessumdari, eccle-siastica instituta depravari, decreta canonica periclitari etquicquid iusticie h , quicquid sanctitatis, quicquid religionisesse poterat, hoc sementivo malicie in perversum agi, pre-
*) ab Adolfo a. A 3.
a) hic sequuntur supra omissa intravit — optinuit A 2. b) Walravo .4 3. c) que
deest A 2. d) A. A 3. e) et copiosus A 2. f) Cois A 2 ; Colon A 3. g) ita
A 2. 3 = hac. h) iust. q. s. q. des. A 2.
1) Of . etiam Philippi chcvrfam d. 12. Jan . 1205, Lacomblet IT, p. 17.
2) Filio eomitis Limburgemis. 3) Bonn.