Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
148
Einzelbild herunterladen
 

148

CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. A. 1190.

Recensio I. et II.

crebris inundationibus plenus fuit. In Septembri Philippuscomes Flandriae cum inmenso apparatu et diviciis incompa-rabilibus iter ad sepulchrum Domini arripuit. Godefridusdux Brabantiae obiit*. In mense Novembri rex in Apu-liam proficiscitur; sed audita morte patris et Ludewicilantgravii, Coloniensem archiepiscopum promittens, ipse inThuringiam a proficiscitur, eam sibi subicere temptans;postea tamen b fratri ipsius omnia permittens, in Apuliamtendit. Signatorum plurimi 0 de maritimis reveituntur.Philippus rex Franciae et Richardus rex Angliae cum suisexercitibus in expeditionem accinguntur et in maritimishiemandi gratia demorantur. Godefridus Wirceburgensisepiscopus obiit.

Videns d rex Greciae, quantum in terra et hominibusdetrimentum per imperatorem et comites eius sustineret,multis missis nunciis vix tandem pacem ab eo impetravit,tali compositione, ut legatos eius honorifice remitteret etnavigia ad transeundum Brachium sancti Georgii provideret.Huiusque rei obsides 24 1 ex optimis terrae cum donis regiisei transmisit. Imperator autem compositioni assensumdare noluit, nisi et nuncii soldani cum suis dimitterentur.Quod et factum est. Cum igitur custodiis laxarentur, da-tae sunt eis claves omnium custodiarum, permissumqueest e omnibus christianis libere exire. Venientibus ergo eisomnis exercitus velut de resurrectione f acceptis summo gau-dio obviam processit. Cum autem ad Brachium sanctiGeorgii transituri s applicarent, rex Greciae 300 galeidas hMari. 22. supra promissum eis exhibuit. In cena Domini et per con-tinuos 7 dies dux Sueviae cum omni multitudine transivit.iiart. 29 . Octavo demum die imperator transiturus procedere noluit,nisi prius omnes pauperes peregrinos transvectos cognovisset;et tandem ipse in navi regia transmeans, cum ad suos trans-positus esset, gavisus in Christo et confortans exercitum ait:'Fratres, confortamini et confidite, omnis terra in manunostra est! Hactenus vehiculis necessaria deportabant; exhoc iam' summariis usi sunt. Transito namque mari, statimin montana venerunt atque in magna victus penuria Roma-niam transierunt. Cumque appropinquarent Philadelphiae 11 - 2 ,princeps civitatis peciit ab imperatore, ne cum exercitu

*) cui filius eius Heinricus succedit add. C 2.

a) Thuringia Cl. b) deest C1. c) plurima Cl. d) Videns a. 1191

(infra p. 152) des, A 2, folio integro fere vacuo relicto, e) deest B 1. f) resurect. B 1.g) transsit. B 1. h) galidas Cl. 2. i) hoc animalibus summariis (libus sume corr.) C 2. k) Phyladelphye B 1; Phyladelphie Cl.

1) 18. Ansbertus. 2) Hodie AlascTiehr .