Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
127
Einzelbild herunterladen
 

CHRONICA REGIA COLONIENSIS A. 1175.

127

Recensio I. et II.

quam bellum cuperent cum imperatore inire. Itaque omnisilla terribilis hostium acies ad castra caesaris prostrata,pacem et misericordiam postulabat, nudos in cervicibus gla-dios portantes. Certatim quoque ad imperatorem currentes,vexilla cunctarum urbium ipsi resignaverunt, alii vero pal-lium, quidam® pedes, nonnulli tentorium imperatoris ex-osculabantur 11 , fidem sacramento firmantes. Interventu quoqueeorum Alexandrinensibus usque ad terminum Maii mensispacem 0 indulsit. Quibus gestis, partem militum repatriarepermisit, opulentioribus secum retentis. Nec multo postLongobardi penitentes pro Alexandrinis, imperatori denun-ciaverunt, se omnino sacramentum fidei violaturos, nisi Alexan-drinos in conditione illius pacis consortes haberet. Set im-peratore id recusante, iterum more suo Longobardi fedusperiurio solvunt. Qua necessitate caesar impulsus, per omneTheutonicum d regnum directis nunciis, novum exercitumadunari precepit e .

a) alii B 1. C 2. b) oscul. C 2. c) deest C 2. d) Teut. 41.2. e) hisverbis explicit cod, A 1.

\