CHRONICA REGIA COLONIENSIS A. 1130.
67
Recensio 1. c odd. A.
sese una cum urbe deditioni regis tradiderunt in natali sanc-torum Innocentum. Coniux ducis Friderici, que civibus adsolacium a duce infra urbem relicta fuerat, fame et nuditateacriter afflicta, a rege Liutgero regalibus donis liberaliter aditata, cum suis discessit. Rex autem cum suis ingressus,epyphaniam Domini infra urbem coronatus celebrat. Tre-verensis episcopus contra regem sentiens, eo inconsulto Ro-mam tendit, regis causam apud domnum apostolicum distur-bare. Set in ipso itinere a Cuonrado, cui favebat, emuloregis, miro Dei iudicio capitur et in vincula conicitur ibiquein captivitate moritur.
Honorius papa obiit; cui Innocentius successit. Postcuius constitutionem aliquot elapsis diebus, quidam Petrus,qui et Anacletus, filius Petrileonis b , qui papatum multis retrotemporibus affectaverat, militari manu papa substituitur,annitentibus quibusdam cardinalibus timore magis quamvoluntarig.
Rex pascha Goslariae 1 celebrat, pentecosten vero Quide-lingeburg. Quidam principes inter se dissidentes ibi in con-cordiam redeunt. Norinberg, urbem munitissimam, quam supe-riori anno obsederat, rex in deditionem accepit. Burchar-dus de Lucca, amicus regis, in cimiterio ecclesie 0 occiditur,iussu ut dicitur Herimanni comitis de Winceburg d ; unde rexnon minima affectus animi tristicia, scilicet tam de interituamici quam de perpetrata iniusticia, predictum castrum 2obsidione circumdat.
Recensio II, codd . B. C.
Honorius papa obiit e ; cui Innocentius secundus succedit,.[qui f et e Gregorius].
Eodem tempore constituitur 11 et alius, Petrus, filius Petri-Ieonis 1 , et b Anacletus secundus vocatur. Hac dissensioneInnocentius Roma 1 expulsus, ad regem in Gallia se contulit,et m ipso annuente vices apostolicas his" in partibus sibivendicavit. Ceterum ex illa parte Alpium omnes 0 Anacletofavebant. Verum Innocentius p regis et optimatum regni corro-boratus <! auxilio, ex hac parte Alpium quatuor annis agens,concilia congregavit, decreta statuit, episcopos ordinavit, etomnia que iuris apostolici erant r libere §git.
a) deest A\. b) Peterleonis AI. c) deest AI. d) Wirceburg -II; Wurcze-burg-12. = e) efficitur 5 1 man. rec. f) haec des. 01. g) qui m Gr. 5 1 man. rec.
h) tempore astruitur ei 5 1 man. rec. i) f. Chilionis i? 1 man. rec. k) deest 23 1;
sec. man. rec. 1) hinc 5 1 man. rec, m) deest 5 1. n) in p. hiis 0 2.
0) deest (72. p) Noc, 5 1 man. rec. q) conboratus 5 1 man. rec. v) deest (71-
1) Ann. Magdeb., &'S. XVI, p. 183: Bavenbereh. 2) sc. Winceburg.
5 *
Dee. 28.
lan. 6.
Mart. 30.Mai. 18-