Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
30
Einzelbild herunterladen
 

opinionibus praeconceptis magis faveret, fortilerrestitit atque, ut integra servaretur, curam adhibuitmaximam.

Atque eam ob causam mirum esse non potest,quomodo Concilium interpretem obstringere potue-rit, ne scripturam ita explicaret, ac si fulei catho-licae contraria contineret. Quod si ecclesia mi-nus impetrasset atque semper retinendum cura-ret, ?ionne erroris accusari oporteret? Sed ne adecclesiae infallibilitatem confugere videar, vel idcontendere audeo, Protestantium ecclesiam pro iis,quibus nititur principiis, idem sibi vindicare opor-tere , ne ad nihilum recidat. Nam si quaedam sym-bola aut confessiones, quales sunt Augustana eius-demque Apologia, formula concordiae, confessioGallicana, suam ipsius doctrinam continentia agno-scit , sacram vero scripturam tanquain fontem decla-rat, ex qua istae doctrinae haustae sint, necessarioprovideat oportet, si non ab ecclesiae positivae, utita dicam, auctoritate desistere velit, ne quid, quodsymbolis adversatur, tanquam sacrae scripturae con-sentaneum suo in gremio doceatur. Ne opineris velim,tertium cogitari posse, nimirum ecclesiam parumrespicere, utrum suae ipsius doctrinae consenta-neum aliquis doceat an contrarium; quo nihil estecclesiae nomine indignius! Quapropter non minusvere quam accommodate a Moehlero dictum est:

runt; subtili impiorum hominum versutia simplicissi-mam divinarum scripturarum adulterant fidem, remotissi-mos esse a fide, quid attinet dicere? Hinc est, quoddivinis scripturis audacter manus intulerunt, eas a seemendatas esse dicentes. h, e. V. 28. p. 378. ed. Zim.