Druckschrift 
Zur Geschichte des Stifts Gerresheim
Entstehung
Seite
40
Einzelbild herunterladen
 

_40_

SUtfagc G.

©djreibenpapft @lemert§ YI1I. oont 6. SCprit 1594.

Clemens P. P. VIII.

Ad futuram rei memoriam. Cum alias sicut accepimusin saeculari et collegiata Ecclesia Beati Hippoliti martyris inGerresheim, Coloniensis diocoesis, in qua praeter illius Abba-tissam pro tempore existentem et dilectas in Christo filias illiuscanonissas, quae ex illius fundatione ex genere comitum essedebent, nonnulli etiam cauonici canonicatus et praebendasinibi obtinentes et una cum Abbatissa et canonissis praetactisunicum insimul capitulum facientes noscuntur, a multis annisultra propter tunc existentis illius A bbatissae incuriam ac malosmores recte vivendi norma deperdita aut certe praetermissaet in varios lapsa esset excessus, quibus nisi obviaretur etdebita abhiberentur remedia, procul dubio insignis eiusdemEcclesiae illiusque capituli fundatio poenitus in interitumvergeret, cum praecipue nullae in ea adessent canonissae etadministratio illius Abbatissatus et officiorum personis laicisconjugatis permitteretur officiaque divina non sicut deberentperficerentur et saepe praetermitterentur, bonaque omnia Eccle-siae tam in spiritualibus quam temporalibus indi es deminue-rentur et collaberentur, quondam Gulielmus olim Dux Clivie etejusdem Ecclesiae ut asseritur fundator praemissis obviaredivinum cultum in dicta Ecclesia instaurare ac alias eam adpristinum eius decorem restituere cupiens quondam Margaritama Lho tunc Abbatissam Ecclesiae Sancti Quirini Novesiensiscum nonnullis canonissis, quae licet a comitibus prout exfundatione praetactae Ecclesiae requirebatur non descenderent,de nobili tamen genere procreatae erant, et quibus in ipsaEcclesia sancti Quirini tunc propter militarem invasionem acmonasterii eversionem permanere non licebat, ad primodictamEcclesiam licet de facto transtulit, ac tunc existenti primodictaeEcclesiae Abbatissae congruam portionem quoad viveret assig-navit. Voluit- autem idem Guilielmus Dux, quod virgines comi-tissae in primodicta Ecclesia in posterum recipi cupientes, siqualifieatae forent, suis privilegiis non privarentur sed cumnobilibus virginibus mixtim susciperentur, quam quidem trans-lationem cum inde sequutis tam tunc sedis Apostolicae nuntius