Druckschrift 
2 (1823) 1201 - 1250
Entstehung
Seite
V
Einzelbild herunterladen
 

V

nmr. Lunaclacensis vero monasterii chartas, quamvis eae quoque hodiernaeBavariae historiam parum forte adtingerent, et ipsas proferre nobis non licuit,hac sola de caussa, justa satis et jam allata, quod eas non habuimus unquam.

Volebant utique alii, ut chartis nostris, quas autographas tantum, autoriginales dictas, re vera in Archivis supenstites, admisimus, intercalaresquoque istas omnes adjiceremus, quarum tenorem ex aliis scriptoribus etcollectionibus cognitum dumtaxat habere potuissemus et perspectum. Hoc utpraestaretur, non stetit per nos, qui solum .Regio defuncti sumus mandato,ut omnes Archivorum genuinas literas conscriptas daremus et congereremus, adquod ipsum perficiendum Regiae munificentiae subsidio sumus adjuti, non adcolligenda Bavaricao historiae monumenta, externa, dubia iuxta, valida quae-vis et obsoleta, diversa et inter se contrariaj cujus operae, difficillimae pro-fecto, lauream, peractis hisce nostris laboribus , si qui postea studii nostri ae-muli prodituri sunt, ducimus relinquendam.

Illud etiam in opere nostro animadversum est, nos saepenumero qui-dem auctores, per quos chartarum exemplaria exscripta sint, laudasse, saepiustamen alios, qui itidem alia expromsissent, praeteriisse j id quod confiteamuroportet. Etenim ex omnibus hisce scriptoribus, latius difFusis, eos tantumprotulimus, de quibus nobis ipsis tum temporis, quum chartas congessimus,constabat, quique nobis praesto erant ad manum usumque. Quis enim pro-movendi et liniendi aliquando negotii sui memor, justi temporis ratione habita,