Druckschrift 
2 (1823) 1201 - 1250
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

^"on haberemus , quae Regestorum huic secundo volumini, felici jam successuprodeunti, praefationis loco ultra adderemus, nisi pro iis, quae a doctissimisquibusdam viris animadversa sunt, dubitatio nos subiisset, an satis clara cunctiset perspicua fuerint, quae rem exorsi de operis nostri ratione atque institutopraemisimus. Itaque primum monitum velimus, nos hoc Regestorum opusnon procul ab ipsa urbe, et e longinquo quasi, sed Monaci inter ipsa ArchiviRegii secretissima abdita inchoasse et perfecisse, non inspectis obiter Archivirepertoriis vel commentariis inhaerentes, sed singularum chartarum momentanostris ipsorum oculis scrupulose examinantes, et ad omne reliqui auxilii ge-nus tam Monacensis, quam Provincialium Archivorum Collegas invocantes,quibus suam laudis partem nequaquam, praereptam cupimus. Quo factum,ut a nostro ad urbem Onoldinam secessu nil superesset, tametsi etiam hocnon parvi aestimemus, nisi ut collectas undique chartarum summas inter secompararemus, superflua verba succidendo brevissime coarctaremus, emen-daremus, ordinaremus, ad prelum praepararemus, atque diligenter et quan-

X