IV
tum polis accurate imprimendis invigilaremus. Hinc non est, quod vel ex Urbevel ex provinciis aliquam exspectes chartarum'novarum copiam, quae sicubisint aliorum in collectionibus indicatae et comprehensae, certum est, easin nostris tabulariis non inveniri, vel deperditas, vel aliis in locis absconditas.Nec tamen in fme operis deliciet mantissae libellus, quaecunque praetermissatorte sunt, vel recens detecta et recuperata, fideliter suppleturus. Interea, quate-nus ex Rhenanis Bavariae terris,' tunc temporis, quo Regesta nostra concinna-vimus, Regno nondum subjectis, locuples quidam documentorum numerus pro-diturus sit, qui operis nostri terminum, annum scilicet MCCC. non excedat,nescimus adhuc dubitamusque adeo, quum praeter ea, quae ex Schaffnaburgen-sibus chartis inter Franconica locavimus, ex urbe Spira, per saecula tot tan-tisque cladibus et incendiis perturbata, praecipua quaedam scripturae monu-menta servata esse vix credamus; nec speremus, sparsos quoquoversum abhostibus thesauros tam brevi receptum iri et recollectum; quod ut faustoquodam omine, et per hunc ipsum constitutum Rhenanae provinciae Archi-vum contingat quondam, ad interioris Bavariae et Franconiae historiam, quamRegestorum nostrorum spectat institutum, ob longissimam quippe terrae di-stantiam, minus tamen conducet. Brixinensia vero multa, Tirolensia nonnullavetusta, et Austriaca quaedam admiscuimus eo tempore, quo in manibus no-stris eas adhuc habebamus et quo Brixinensis Archivi partes ipsi invisimus. Nonenim ingratum quidquam nos facturos esse sumus rati, si, quae tum tempo-ris haberemus, nec patriae nostrae historiae prorsus aliena viderentur, imper-tiremus, et ubi non dabatur ultra, tamen quodam certe prodire tenus conare-