INAVG. ACAD. DVISE.221REVERENDISSIME & CELSISSIMEPRINCEPS NASSOVIE,JOHANNES MAVRITI,ILLVSTRE ET MAGNIFICVM CONSILIARIORVMCOLLEGIVM.Iustissima minime vulgaris laetitiae causa ullis mortalium umquam sioblata est, nobis id hodiè contingit; cum decus & dignitatemterrarum nostrarum convenisse huc videmus, ad sedem Musaruminchoatam feliciter, magnifice consummandam. Salvete, magni Ho-spites, quorum veneranda authoritas & praesentia huic urbi honorem,nostrae Academiae hanc addet dignitatem, ut mensuram sui nominispossit implere. Gratulantur adventum sibi vestrum, quicunque optantsinceram coelestium arcanorum doctrinam propagari: qui desiderantleges sacrosanctas in honore esse, nec nefanda juris imperitorum au-dacia violari: qui judicant artes, quae corporum humanorum calami-tatibus medentur, necessarias esse: qui disciplinas liberales non asper-nantur. Gratulantur maxime eo sibi nomine, si qui sunt civium no-strorum, qui sine dubio non pauci sunt, quibus non satis est, filiosgenuisse, sed recte eductos atque edoctos habere. Quam ipsi inde lae-titiam perceperimus, qua laude gloriosissima haec vestra consilia nobistollenda videantur, longum est, si velimus exponere. Quod gratiusfore credimus; ne molesti simus, paucis primum omnium, Reveren-dissime & Celsissime Princeps, Illustre & Magnificum ConsiliariorumCollegium, gratias agimus immortales, quod rem literariam adeòvestra cura dignam judicastis, ut illius causa labores itinerum volueri-tis suscipere. Sed & illud summisse oramus, ut in consilio, quod ce-pistis, dignemini clementer persistere: nomine Serenissimi ElectorisClementissimi Domini nostri, huic Academiae pompa solenni & amplissimis privilegiis autoritatem & dignitatem addere; eam consummare, & cum hoc nostro Collegio in vestram clientelam accipere.Dixerat. nec mora, Reverendissimi & Celsissimi PRINCIPIS NAS-SOVII, nec non Illustris & Magnifici Consilii Cliviaci nomine, JOHAN-NES à DIEST, Cliviacarum & Marcanarum ditionum Director & Vi-ce-Cancellarius, Academiae quoque nascentis Curator, adhunc fermemodum respondit.Ee 3Reve-
Druckschrift
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Entstehung
Seite
221
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten