BREVIS NARRATIO220tilate, magnam partem debetur, quod desperata pene res Academiae,ad hanc magnitudinem pervenit, quae certè jam ea est, ut invidiampossit concitare. Igitur ut semper alias, ita nunc maximè, cum dedi-catio Academiae celebranda esset, quae non nihil, imò plurimum au-toritatis Academiis potest adjicere; omni curâ advigilaverunt: & quòminus aliquid offenderetur, & omnia rectius fierent, adfuerunt tem-pestivè; locoque amplissimo, (templum id Urbis maximum erat) ad-ornato, accuratoque ordine, quo omnia peragerentur, maximi ViriCuratorum nomen summa cura implere non sunt dedignati. IV. IdusOct. Magnificum Regiminis & Justitiae Consiliariorum Collegium,quod Cliviae est, iter Duisburgum versus ingredi coepit. Illustrissi-mus Princeps Nassovius, cum majoris momenti negotia moram af-ferrent, quae pene compulerant ad rem procrastinandam; maluit iti-neris labori adjicere, quam committere, ut tanta hominum multitu-do, quae undique spectatum venerat, spe vana deluderetur. Itaquedilato in proximum diem itinere, cum quod cessatum esset, id prope-ranti festinatione pensaret, trans Rhenum Cliviacos Proceres consecutus, unà his trajecto flumine, quò Generosissimi & Amplissimi Cu-ratores, WIRICHIVS BERNSSAW & JOHANNES à DIEST, adversumvenerant, flexo in vesperam die urbi appropinquare coeperunt. Illosuniversa militaris civium aetas, quae in armis ad Rhenum toto die prae-stolata erat, omni honoris & obsequii specie prosequuntur. Inter haeccampanis omnibus in totam urbem laetitiae praesentis indicium defer-tur. Effusa senum puerorumque omnisque adeo generis, ordinis &loci ingens multitudo: & vix quemquam sexus aut aetas remorata est,quem non insoliti spectaculi desiderium exciret. Ita Reverendissimus& Celsissimus Princeps, & Illustre Cliviacorum procerum Collegiummagnifica curruum, equorum, satellitumque facie, inter praeviosaeneatorum suorum concentus, & musicos tubicinum tibicinumquepassim obvios & respondentes choros, inter tacita denique bonorumomnium vota, per urbem invecti, in aulam principis, ut vocant,diverterunt. Eò Collegium Professorum convenerat, ut gratulandiadventum officium fungeretut, qui postquam admissi, & coram datacopia fandi; omnium nomine JOHANNES SCHVLTINGIVS Eloquentiae& Historiarum Professor ad hunc modum verba fecit.REVE-
Druckschrift
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Entstehung
Seite
220
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten