Druckschrift 
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Seite
222
Einzelbild herunterladen
 

BREVIS NARRATIO222Reverendi, Clarissimi, Doctissimi.Gratissimum Reverendissimo & Celsissimo Principi, & Illustri at-que Magnifico nostro Collegio accidit, quod solenni modo ad-ventum iis felicem venistis gratulatum. Et tanto gratius, quo animisinsidet ardentius desiderium votis civium satisfaciendi, & locum histerris dandi, ubi quasi in conspectu ceream in vitia flecti suorum fi-liorum aetatem possint studiorum caussa mittere, nec tantum artibuserudiendos curare, sed etiam ad constantiam in vita honesta & virtutefeliciter perducere. Deum Opt. Max. Rerump. praesidem, omnis sa-pientiae fontem & conservatorem unicum precamur, ut quod opus adutilitatem imperii, & ad veram & sanam de salute doctrinam pro vi-rili promovendam coeptum est, ei velit incrementa dare, & quae huccura & sumptus studio pietatis & artium omnium bonarum impen-dentur, ea prosperet, & ut seram apud posteritatem nostris terris uti-lia, & Serenissimo Electori gloriosa sint, efficiat. Quod uti ex ani-mo vovemus, ita illud, cujus causa venimus, & de quo capta consiliaut exequamur, modo petiistis, crastino, si volet Deus, die peragemus, & Serenissimi Electoris Brandenburgici, Clementissimi Domininostri, Academiam, qua dignum est, ratione dedicabimus.His dictis JOHANNES CLAVBERGIVS, Rector Magnificus designatus, quapar est reverentia, Celsissimum Principem accessit, & quod ad-ventum gratulandi causa oratione memoratum erat, id datâ dexterâconfirmavit. Ita tum dein eo discedente ceteri Professores ordine se-cuti sunt. Studiosi mox, qui & ipsi, quò Celsissimo Principi & Ma-gnifico Procerum Collegio adventum gratularentur, congregati erant,tres juvenes primarios, quos eam ad rem suo è corpore legerant, mi-serunt: qui admissi, cum provinciam sibi impositam paucis objissent,ad suos regressi sunt. Postremò tormentorum tonitrua prolusioniDedicationis finem attulerunt.Insequenti die cum lux jam clara esset, undique in aulam Princi-pis convenerunt, quorum praesentia magnificentiam pompae instru-ctura erat. Ibi paulisper morati, cum tempus rem agendi videretur;hoc ordine, qui recitabatur, processerunt. In fronte prima agministubicines, tibicinesque modulatissimo cantu mulcebant aëra, tacitisomnium gaudiis congruentia effundentes carmina. Excipiebat teneraaetas, seminarium Academiae, spes patriae & subsidia futura, per clas-ses suas distincta, ducentibus iis, quorum metu & industria continen-tur & paulatim jam inde à pueritia ad magna formantur. Inde inunam