INAVG. ACAD. DVISB.219RECTOR ET PROFESSORESNASCENTIS ACADEMIAE DVISBVRGENSISCIVIBVS SVIS.Salutem.estinatus appropinquat Academiae in Templo Urbis majore,propitio Numine, inaugurandae dies, qui mensis modo laben-tis quartus decimus omnibus bonis optatissimus illucebit. Se-renissimi Electoris Brandenburgici nomine Vicarius ejus, CelsissimusNassovici sanguinis Princeps, totumque patriae Illustre Regimen ma-gnifico actui praeerit, intererunt genere, virtute, eruditione praecel-lentes alii quàm plurimi, solenni ritu natalem Academiae cohonesta-turi. Clementissimus Dominus noster Germanico, Nobilissimi Cura-tores Latino Programmate gratiosè & benevolè cunctos jamprideminvitarunt. Quibus hoc nostrum ut tempore postremum, ita verbisbrevissimum, adjungendum censuimus, cum veteri proverbio, quodpulcrum est, bis ac ter esse repetendum, doceamur. Rei tot seculo-rum decursu divinitùs patriae nostrae semel duntaxat obtingentis rari-tas, inque tantum Regionum atque Ecclesiarum commodum tenden-tis gravitas Vos, primos novae Reipublicae cives, nominatim compel-landi munus nobis injunxit. Igitur compositis & mentibus & corpo-ribus, ardentibus precibus, ac devotis animis ut aeternitati conse-crandum festum velitis nobiscum celebrare, Vos etiam atque etiamhortamur. Nihil in terris laetè progerminare absque solis influxu, ma-gnarum rerum sine coelesti Numine geri nullas posse novistis; nequeignoratis qualia illud à cultoribus suis, externis ritibus minimè con-tentum, requirat sacrificia. Talia si adferetis, ut spes & votum estnostrum, DEO vos & Superioribus in terra vestris, ut verae sapien-tiae studiosos decet, commendabitis. Valete. Duisburgi Clivorum,decimo Octobris, Anno Servatoris 1655.Postridie Clivia venerunt Generosi & Magnifici Domini WIRICHIVSà BERNSSAV Dominus in Bellinckhave, & Rhunen, & JOHANNESà DIEST, Cliviacarum & Marcan. ditionum Director & Vice-Cancel-lar. Regiminis Consiliarii, Academiae nascentis Curatores: quae nomi-na audiverunt, quorum ad aures fama nostrae Academiae pervenit.Certè enim (si vera volumus noscere) horum curae & industriae, acce-dente Numinis divini voluntate & Serenissimi Electoris insigni libera-Le 2litate,
Druckschrift
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Entstehung
Seite
219
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten