BREVIS NARRATIO218Cum res hac ratione in plerasque Europae regiones longe late-que disseminata esset, & in sermonem missa summis laudibus passim extolleretur: ne non omnia expectationi satis respon-derent, Celsissimus Heros JOANNES MAVRITIVS Princeps Nas-sovius, & Magnificum Consilium Cliviense, maturè omnia com-paranda decreverunt, quae ad dedicationis solennia instruenda& ritè peragenda pertinere viderentur. Quod factum nobisspem adfirmavit, & ut magis in majore gaudio versaremur, effe-cit. Sed quam facile humana vertuntur, & quae pulchrè paratapossent videri, quam subitò impedita sunt! Ecce Nassovium He-roa causae graves evocant in Belgium, & diu attenturae videntur:magnæque & multæ res Magnifico Cliviacorum Procerum Col-legio objiciuntur, quae non sinerent operam dedicationi dare;nisi mox ipsorum prudentia id periculum discussisset, inveniendoviam, qua molem negotiorum ad exiguum tempus evaderent,& paululum sibi vindicarent otii, quod aeternae laudis negotioimpenderent. Qui mox, quo demonstrarent magis summumhujus propositi ritè exequendi studium, literis operose scriptisCelsissimum Principem Nassovium laboraverunt inducere, addignitate & praesentia sua, si quâ posset id fieri, dedicationemAcademiae condecorandam. At jam in eo Heros erat, & ad se-dem suam occupaverat iter remetiri; pauloque post exoptatissi-mo adventu omnem metum dubiasque curas sustulit. Intereadum haec aguntur, praestantissimi juvenes, qui post promulgataminaugurationem advenerant, summos honores in sua quisque arte petituri, solennia doctrinae specimina quà privatim, quà publi-ce ediderunt. Cepêre ea Professores, quibus Electorali Rescri-pto ad id in antecessum potestas data erat. Caeterum cum jamproximè ad spem admoti essemus, & immoto decreto, servandidiem, quem dixerant, Celsissimo Principi & Magnifico CollegioCliviensi sententia sederet, JOANNES CLAVBERGIVS, Rector Aca-demiae designatus. v. Id. Octob. hujusmodi edictum proposuit.RECTOR
Druckschrift
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Entstehung
Seite
218
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten