Druckschrift 
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Seite
33
Einzelbild herunterladen
 

PROGRAMMA.enim quamvis ex durissimo aere vel lapidibus constent, unico tamen inloco tantum, quo erecta fuerunt, non pluribus conspici, & spectatori memoriam ejus, quem designant, refricare possunt; cum è contrario Scripta paulatim per totum terrarum orbem diffusa, & cum iis gestorum mirabilium ac meritorum laudes non artioribus saepe limitibus,quam Solis ac Lunae cursus, contineantur. Non immerito itaque Ve-nusinus Poëta gloriatur, aeternitatem eorum, quae literarum ope me-moriae produntur, considerans, se monumentum omni aere peren-nius & ipsarum pyramidum regali situ altius exegisse, quod nec im-ber edax, nec impotens aquilo, aut innumerabilis series annorum di-ruere queat. Nec vanum Vatem hac quoque in parte eum fuisse, ipseeventus demonstravit. Hac ope tam sui ipsius memoriam, quamomnium aliorum, quorum laudes complexus est, propagavit. Idemde ceterorum scriptis tanto verius justiusque censendum est, quantoaccuratius conservandis rerum ac hominum memoriis impenduntur.Tantum abest, ut statuae & imagines, ut aerea & marmorea signa, &quaecunque ad comparandam immortalitatem ab hominibus excogita-ta fuerunt multo plura, cum librorum & inprimis historicorum mo-numentis comparari queant, ut illa ab his ipsis aeternam sui memoriam,quam aliis frustra pollicentur, exspectare cogantur, alioquin, ut mil-le casibus obnoxia & intra statuti temporis angustias certissime peritu-ra, ita perpetuae oblivioni tradenda. Locus extat memorabilis ejus-dem paulo ante nominati Venusini Poëtae HORATII, quo haec non mi-nus Scriptorum quorumvis aliorum, quae genium habent, quam Car-minum mirifica in conservandis & perpetuandis praeteritorum laudi-bus praestantia declaratur. Is vero cum praeter ingens ulcus, quodjam a nonnullis animadversum frustraque tentatum fuit, quatuor autquinque aliis vulneribus hactenus ne quidem observatis visisque, mul-to minus sanatis, deformetur, operae nos pretium facturos arbitra-mur, si tandem aliquando his omnibus quoque mederi conemur, id-que tanto opportunius, quanto magis aliquot hebdomadibus jam prae-terlapsis varias insignes & prorsus immedicabiles mendas ex pulcher-rimoκαὶ τῆς διανόιας, ἄς ἐν τοῖς λόγοις ἄν τις μόνον τοῖς τεχνι-κῶς ἔχωσι θεωρήσειε. Προκρίνω δὲ ταύτας, πρῶτον μὲν εἰδωςτοὺς καλοὺς καὶ ἀγαθοὺς τῶν ἀνδρῶν οὐχ οὕτως ἐπὶ τῷ κάλλεισώματος σεμνυνομένος, ὡς ἐπὶ τοῖς ἔργοις, καὶ τῇ μνήμῃ φι-λοτιμουμένους. Ἐπειθ᾽ ὅτι τὲς μὲν τύπους ἀναγκᾶιον παρατούτοις ἔιναι μόνον, παῤ ὅῖς ἂν σαθῶσι, τὲς δὲ λόγους ἐξε-νεχθῶναj, κ. τ. λ.