Druckschrift 
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Seite
32
Einzelbild herunterladen
 

PROGRANMA.etiam modestia quadam ulterius pergentes de omni gloria contem-nenda commentarios scriberent, vicissim à Cicerone non obscure irrisisunt, quod in iis ipsis libris, quos de contemnenda gloria scripserant,nihil nisi gloriam, qua nominis sui memoria extenderetur, ipsi quae-sivissent. Intelligebat nimirum Vir sapientissimus, nihil in orbe ter-rarum reperiri, quo certior ac diuturnior rerum gestarum memoriaconservaretur, quam Scripta, sive illa ligato sive soluto sermoneconfecta essent. Et sane soli literarum apices licet in tenuissimismembranis, aut alia quadem materia exarati, & sic ad posteros translati, illud efficere solent, quod nulla metalla, quantumvis pretiosissimaac durissima, non aurum, non argentum, non aes, non saxa & lapi-des unquam praestare potuerunt. Qualiacunque sibi monumenta,quascunque statuas ex aere fabricatas vetusti heroes erexerint, omniailla temporis saepe non admodum diuturni injuria ita destructa & de-leta fuerunt, ut talia unquam extitisse, tales etiam homines vixisse, qui-bus hujusmodi monumenta consecrata fuerint, penitus ignoraremus,nisi in solis libris, in solis, inquam, literarum monumentis eorum ve-stigia cum utrorumque mentione ac memoria superessent. Domitia-nus Imperator insignem statuam equestrem sibi erigendam curaverat,velut domitae, sicut gloriabatur, Germaniae nostrae monumentum.Equus ipse caput Rheni nobis vicini, velut grandaevi cujusdam & can-nis annisque obsiti senis, superbissimis pedibus conculcabat, ut reve-rentia civibus, terror hostibus injiceretur, parta autem magnitudinis &bellicae virtutis fama tanto diuturnior foret. Sed totum hoc monu-mentum, sicut alia per orbem terrarum innumerabilia, dudum inte-riit. In solis Papinii Statii silvis, id est, in solis tanti Poëtae scriptisillud etiamnum conspicitur. Accedit deinde alterum, quo Literarumac Librorum utilitas atque praestantia prae aliis monumentis ex quocun-Haecque metallo ac materia confectis immane quantum evehitur.enimCogitationes non dissimiles de omnigenis Veterum monumentis tam marmoreisaereisque, quam chartaceis olim obverfatas fuisse video Matthiae Netheno, Ul-trajectino ac postea Herbornensi Theologo, & Bernhardo Albino, Medico cele-berrimo Lugdunensi, illi quidem in Monumento honoris & gratitudinis erectoJohanni Conrado Causenio, pag. 10. 11. 61. 64. & 65. huic vero in Oratione in obitum Joh. Jacobi Ravii, pag. 5. Sed jam ante aliquot millia annorumnon aliter judicasse Isocratem, ejus egregia mireque huc facientia verba osten-dunt in Evagora, non procul à fine, pag. m. 402. Ἐγὼ δʼ ὧ Νικοκλεῖς,inquit, ἡγοῦμαι, καλὰ μὲν ἔιναὶ μνημεῖα, καὶ τὰς τῶν σωμά-των εἰκόνας, πολὺ μέντοι πλείονος ἀξίας τὰς τῶν πράξεων