PROGRAMMA.rimo hoc corpore in publicis Observationibus, quavis hebdomadeheic in lucem edi solitis, abigere studuimus. Verba Poëtae reperiun-tur Libro IV. Oda VIII. ubi non procul ab initio haec ad Censorinumscripta leguntur:Gaudes carminibus: carmina possumusDonare, et pretium dicere muneri.Non inciſa notis marmora publicis,Per quae spiritus & vita redit bonisPost mortem ducibus, non celeres fugae,Rejectaeque retrorsum Hannibalis minae:Non incendia Carthaginis impiae,Ejus qui domita nomen ab AfricaLucratus rediit, clarius indicantLaudes, quam Calabrae Pierides: nequeSi chartae sileant, quod bene feceris,Mercedem tuleris.Vides, quam vere & facunde egregius hic vates omnium scriptorumpraestantiam & utilitatem super quaecunque alia marmorea monumen-ta praedicet. Sed dolendum est, tot naevis & vulneribus integrumfere hunc locum per Librariorum incuriam & interpolatorum infan-dam temeritatem inquinatum esse. Solum posterius facinus à non-nullis Viris doctis quidem animadversum, sed tamen hactenus à nemi-ne correctum fuit. Quae hic de incendio Carthaginis leguntur, adeoabsurda & intempestiva sunt, ut, si ab ipso Auctore profecta fuissent,ignorantiam plus quam puerilem, & ne tyroni quidem possibilemostenderent. Cum enim Calabrae Pierides nihil hic aliud quam Enniivetustissimi Poëtae Scripta significent, Ennius autem Scipionis AfricaniMajoris tempore vixerit, & in ejusdem tumulo sepultus fuerit, quopacto sine summa & incredibili absurditate dici potest, marmorea mo-numenta non clarius indicare laudes ejus Scipionis Africani Majoris &inter eas quoque incendia Carthaginis, quam Ennii Scripta? Nonnevel pueris nondum aere se lavantibus notum est, Carthaginem non abAfricano Majore, sed diu post ejus Enniique mortem ab Africano Mi-nore incensam, deletam, & solo aequatam fuisse? Adeo haec absurdi-tas Clar. Bentlejum transversum egit, ut totum hunc versum velutspurium instar ipsius Carthaginis delendum censuerit. Tantam enimvel scribendi incuriam vel ignorantiam ipsi Flacco tribuere, ut Cha-botius & Dacierius fecerant, prorsus absurdum ac pene impium vide-batur. Alexander Cuningamius & Petrus Burmannus quomodo tan-to malo succurrere voluerint, ille mutatione levissima sed inepta, hicexplicatione vana & inutili, alibi jam publico scripto docuimus. An-requam
Druckschrift
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Entstehung
Seite
34
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten