PROGRAMMA.terum, hoc est, non luteum amplius ac fragile, sed idem tamen no-vo splendore perfusum & ita lustratum, ut nihil exitii deinceps ite-rum metuendum habeat; quod prior hospes, Mens aeternitatis ca-pax, velut templum quoddam virtuti suae conveniens inhabitare pos-sit. Non immerito memorabile aliquod Senatus Populique Antver-piensis dictum celebratur. Cum ante aliquot secula in Belgio vicinotunc inprimis florente consuetudo esset, ut Civitates sibi quotannis no-tabilem quandam quaestionem invicem mitterent, cujus illa solutio,quae omnium dexterrima ac verissima videretur, praemium tali laudidestinatum referret; cumque aliquando quaesitum esset, quodnampraecipuum hominis in hac terra viventis solatium dici mereretur,Antverpienses responderant, spem de futura corporum resurrectioneinter res omnes homini jucundas consolationis esse plenissimam. Fa-cile hujus responsi caussa intelligitur. Nisi enim ea speranda foret,corpori humano penitus intereundum, certe omnis cogitatio depo-nenda esset, qua his oculis, huic vultui, sed jam lustrato & glorificato, futurae inter coelestium Geniorum choros felicitatis consortiumpromittitur. Ex eodem aeternitatis desiderio fluit, cur homines inipsa etiam terra se post obitum conservare studeant, eamque saepe cu-ram & sollicitudinem tam ad ipsum corpus, quam ad animum exten-dant. Quis enim ignorat, ut cetera multo plura ac minora hujus de-siderii indicia praetercamus, quanta olim diligentia Aegyptii aliiquepopuli artem condiendi corpora, eaque ab omni putredinis periculoliberandi, reperire & exercere conati fuerint? Gloriae vero suae &benefactorum memoriam ad Animi dotes pertinentium, adeo oblite-rari & aboleri nolebant, ut quaevis potius subsidia adhibenda crede-rent, ad eam inter homines usque ad finem mundi in his terris con-servandam.Hinc enim, ut omnis interitus, si fieri posset, expers illa redderetur,monumenta pretiosissima ex aere & marmore construenda curarunt.Artemisia Cariae regina, ut perennem carissimo conjugi Mausolo memoriam acquireret, eamque in omne aevum propagaret, tale ei mo-numentum molita fuit, quale propter praestantiam, firmitatem & amplitudinem inter septem illa decantata veteris Mundi miracula recen-seri potuit. Eandem nominis & gloriae suae memoriam antiquissimisAegypti Regibus stupendarum Pyramidum conditoribus curae cor-dique fuisse, veterum scriptorum testimonia nos dubitare non sinunt.Qualia tanquam inania, & continuandae in aeternum memoriae nonsatis apta cum Philosophi nonnulli non modo irriderent, sed simulataetiam
Druckschrift
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Entstehung
Seite
31
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten