Druckschrift 
A. Cornelii Celsi De Re medica : Libri octo
Entstehung
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

PRiEFATIO.

A pdd medicos plurimum semper va-luir, semperque valebit Celsi au&oritas.In ejus enim opere elucet genuina Hippo-cratis do&rina , tum eleganti sermone ,tum ore facundo dictata. Quod ciim no-fturna diurnaque Asclepiadea: arti studen-tium manu versetur, de isto fusiiis dicerenon liquet. Unum tamen magni foret mo-menti, si hic scriptoris vita exararetur;sed quae nostrum speftant, tanta sunt obvo-luta caligine , ut quid certi vix proferriqueat. Satius igitur visum est illius histo-riam pra:termittere, quam falsa vel incertaaut pariim tuta enarrare , omnibusve notainepte repetere. Viros tamen literatos, quidin hacce editione adornandaprasstitum sit,paucis edocere consenraneum est.

Numerosissimas inter Celsi editiones ,nulla sane existit, doftorum judicio, qua:omne tulerit punftum. Quor quot sunt quitali vacaverunt studio, licet eruditi , sa-gaces, ingeniosi , quin & medici famanon incelebres , negligentia: & festinatio-nis insimulationem eftugere nequivcrunt.a iij