Druckschrift 
De re militari
Einzelbild herunterladen
 

De re militari Liber Tertiusquōdam Lacedæmonii relictis doctrinis omnibus: quod poſtea conſueuerunt Romani. Hanc ſolam hodie quoqꝫ barbari putant eſſe ſeruandamꝰ.Cætera omnia aut in hac arte conſiſtere: aut per hanc aſſequi ſe poſſe confidunt. Hæc dimicaturis eſt neceſſaria: per quam uitam retineant: & uictoriam conſequantur. Dux ergo cui tantæ poteſtatis inſignia tribuuntur: cuius fidei ac uirtuti poeſſorum fortunæ: tutela urbium: ſalus militum reip.traditur gloria: non tantum pro uniuerſo exercitu: ſed etiam pro ſinguliscontubernalibus debet eſſe ſollicitus. Si quid enim illis eueniat in bello &illius culpa: & publica uidetur iniuria. Ergo ſi tyronem uel diu armis deſuetum ducit ſingularum legionum: ſiue auxiliorum: necnon etiam uexillationum uires: animos: conſuetudinem diligenter exploret. Sciat etiam: ſipoteſt fieri nominatim quis comes: quis tribunus: quis domeſticus: quiscontubernalis: quantum poſſit in bello auctoritatemqꝫ maximam ſeueri-tate ſumat. Omnes culpas militares legibus uindicet. Nulli errantium credatur ignoſcere. In diuerſis locis ex diuerſis occaſionibus omnium experimenta percipiat. His ut oportet ita curatis cum diſperſi ad prædandū ſecūri oberrant hoſtes: tunc probatos equites: ſiue pedites cum tyronibus: autinferioribus mittat: ut ex occaſiōe fuſis inimicis & illis peritia reliquis creſcat audacia. Ad tranſitus fluuiorum: ad præcipitia montium: ad ſilua-rum anguſtiam: ad paludum: aut uiarum difficultates: ſuperuentus nul-lo ſciente diſponat: atqꝫ iter ſuum ita temperet: ut aut cibum capientes:aut dormientes: aut uacantes certe ſecuros: inermes: diſcalciatos: diſtra-ctis equis nihil ſuſpicantes ipſe paratus inuadat: quatenus in huiuſmodicertaminibus ſui fiduciam colligant. Nam qui ante longum tempus automnino nunꝗͣ uidere homines uulnerari: aut occidi: cum primum aſpexerint perhorre ſcunt: & pauore confuſi de ſuga magis: ꝗͣ de conflictu incipiunt cogitare. Præterea ſi excurrāt aduerſarii longo itinere fatigatos aggrediatur: & ultimos certe uel inſperatos ſuperueniat. Eos etiam qui longe aſuis aut pabuli: aut prædæ gratia commorantur ſubito occupet cum de-lectis. Illa enim ante tentanda ſunt: quæ ſi male ceſſerint: minus noceant.Si bene plurimum proſint. Inter hoſtes diſcordiarum ſerere cauſas ſapientis eſt ducis. Nulla enim quanuis ſit minima natio cito poteſt ab aduerſariis deleri: niſi ſeipſam propriis ſimultatibus conſumpſerit. Nam ſi ciuile o-dium ad inimicorum perniciem præceps eſt ad utilitatem ſuæ defenſiōisincautum. Vnum illud in hoc opere prædicandum eſt: ut nemo deſperetfieri poſſe: quæ facta ſunt. Dicat aliquis: multi ſunt anni: quibus nulla foſ-ſa: uallo: aggereqꝫ manſurum circundat exercitum. Reſpondebitur ſi fuiſſet iſta cautela nihil diurni: aut nocturni ſuperuentus hoſtium nocere potuiſſent. Perſæ imitantes Romanos ductis foſſis caſtra conſtituunt. Et ꝗaarenoſa ſunt prope omnia expuluerulenta: quæ effunditur terra complēt