Druckschrift 
Dialogorum libri IV
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DialogorumliberII

amabat: ſola ſecuta eſt. Cunqꝫ ad locumveniſſent: qui dicitur Euide multiſqꝫ honeſtioribus viris pro charitate illic detētis: in beati Petri eccleſia demorarent̉predicta nutrix illius ad purgandū triti a vicinis mulieribus preſtari ſibi capiſteriū petijt. Qd̓ ſuper menſa incaute derelictū caſu accidēte fractū eſt: ſic vt duabus partibus inueniret̉ diuiſum. Quodmox rediens nutrix illius vt ita inuenit:vehemētiſſime flere cepit: quia vas quodpreſtitū acceperat: fractū videbat. Benedictus aūt religioſus pius puer nutricē ſuā flere cōſpiceret: eius dolori compaſſus ablatis ſecū vtriuſqꝫ fracti capiſterij partibus: ſeſe lachrymis in oratio dedit: qui ab oratiōe ſurgēs ita iuxtaſe vas ſanū reꝑperit: vt in eo inueniri fracture nulla veſtigia potuiſſet. Moxqꝫ nutricē ſuā blande conſolatus: ei ſanū capiſteriū reddidit: quod fractū tulerat. Queres in eodē loco a cūctis eſt agnita: atqꝫin tāta admiratiōe habita: vt hocip̄m capiſteriū eiꝰ loci incole in eccleſie ingreſſuſuſpenderēt: quatenus preſentes futurioēs agnoſcerēt: a quāta Benedictus puer ꝯuerſatiōis gratia: perfectiōe cepiſſet.Qd̓ annis multis illic ante omniū oculos fuit: vſqꝫ ad hec longobardoꝝ tempora ſuꝑ fores eccleſie pepēdit. Sed Benedictus plus appetēs mala mūdi perpeti ꝙͣ laudes: deo laboribus fatigari ꝙͣvite huius fauore extolli: nutricē ſuā occulte fugiens deſerti loci ſeceſſum petijt.Cui ſublacus vocabulū eſt: qui a Romana vrbe quadragīta fere miliaribꝰ diſtāsfrigidas atqꝫ perſpicuas emanat aquas.Que illic videlꝫ aquaꝝ abūdātia in extēſo prius loco colligit̉: ad extremū vero inamnē deriuat̉. Quo fugiens pergeretmonachus quidā Romanus nomīe hūceuntē repperit: quo tenderet reqͥſiuit. Cuius deſideriū cognouiſſet: ſecretū tenuit adiutorium impendit: eiqꝫ ſanctecōuerſatiōis habitū tradidit: inquantūlicuit miniſtrauit. Uir autē dei ad eundēlocū perueniens in artiſſimā ſpecū ſe tra-

didit: tribus annis excepto Romao monacho: oībus ibi incognitus maſit. Quividelicet Romanus longe in monaſterio ſub Theodaci patris regl̓a degebat.Sed pie eiuſdē patris ſui oculis furabat̉horas: quē ſibi ad manducandū ſubripere poterat: diebus certis Benedicto panēferebat: ad eandē vero ſpecuꝫ a Romanicella iter erat. Quia excelſa deſuꝑ rupis eminebat: ſed eadem rupe in longiſſimo fune ligatū Romanꝰ deponere panēcōſueuerat. In qua etiā reſti paruū tintinabulū inſeruit: vt ad eius ſonū cognoſceret: quādo ſibi Romanus panē preberet:quē exiens acciperet. Sed antiquus hoſtis vniꝰ charitati inuidens: alterius refectiōi quadā die ſubmitti panē conſpiceret: iactauit lapidē tintinabulū fregit.Romanus tamē modis cōgruentibꝰ miniſtrare deſijt. Cum vero iam deuspotens Romanū vellet a labore quieſcere: Benedicti vitā in exemplū homi demonſtrare: vt poſita ſuper candelabrū lucerna clareſceret: quatinꝰ om̄ibus:qui in dei domo ſunt luceret: cuidā p̄ſbytero longius manēti qui refectionē ſibi inpaſcali feſtiuitate parauerat: per viſuꝫ dominus apparere dignatus eſt dicēs: Tutibi delicias preparas: ſeruus meus illo in loco fame cruciat̉. Qui ꝓtinus ſurrexit: atqꝫ in ip̄a ſolēnitate paſcali alimentis que ſibi parauerat: ad locū tetendit: virū dei per abrupta montiū: percaua valliū: per defoſſa terrarū queſiuit:eūqꝫ latere in ſpecū repperit. Cunqꝫ oratiōe facta: benedicentes dominū omnipotentē cōſediſſent. Poſt dulcia vite colloquia is qui aduenerat: preſbyter dixit:Surge ſumamus cibū: quia hodie paſcaeſt. Cui vir dei reſpondit: dicens: Scio:quia paſca eſt: qꝛ hodie te videre merui.Longe quippe ab hoībus poſitus: quiadie eodem paſchalis ſolennitas eſſet: ignorabat. Uenerabilis autē preſbyter rurſus aſſeruit: dicens: Ueraciter hodie reſurrectiōis dominice paſcalis dies eſt: abſtinere tibi minime ꝯgruit: quia ego ad