Iudicum.
holocauſtuꝫ ſuꝑ altare qḋ edificabis mihi in ſummitate petre. ſuꝑ quā ante ſacrificium poſuiſti. Gedeon timens patrem⁊ ciues. ⁊ cum decem ſeruis omnia noctecompleuit. ⁊ vocauit altare pax domini ⁊latuit. In craſtino ciues dixerunt ad ioas. Educ filium tuum vt moriatur. quoniam fecit hoc. Quibus ille ait. Nūquidvltores eſtis baal? Si deus eſt baal vindicet ſe. Exinde dictus ē gedeon. ieroboal. id eſt fortitudo baal. quaſi fortis cōtrabaal. Igitur madian ⁊ amalech tranſitoiordane ſederunt in valle iſrahel quaſi locuſte. Spiritus autem domini induit gedeon. vocauitqꝫ domum abiezer de cuiusfamilia ipſe erat. ⁊ ipſe miſit nuncios admanaſſen ⁊ azer ⁊ zabulon ⁊ neptalim.Qui occurrerunt ei trigintaduo milia.Et petijt gedeon ſignum victorie in vellere poſito in area. ſi nocte illa vellus rorecomplueretur. area ſicca manente. Et factum eſt ita. Et expreſſo vellere rore concham impleuit. Sequenti nocte ne caſufactum putaretur petijt ſignum in cōtrarium. vt area irrigaretur. ⁊ vellus ſiccumeſſet. Quod factum eſt. Uenit autem gedeon cum ſuis ad fonte qui dicitur arad.Et ait dominꝰ ad gedeon. Populꝰ multus eſt tecum. ne dicat iſrahel. viribꝰ meis liberatus ſum. clama ad populū. Quiformidoloſus eſt reuertatur. Camen intelligendum eſt alia tria que mandauitdominus clamanda in populo eum nontacuiſſe. que moīſes dixit ī deutronomioQui edificauit domum ⁊ non dedicauiteam. reuertatur. Similiter. Qui plantauit vineam. ⁊ nondum fecit eam communem. ⁊ qui deſponſauit vrorem ⁊ nōdum accepit eam. Et reuerſi ſunt de populo vigintiduo milia. ⁊ tantum decemremanſerunt. Et ait dominus ad gedeonAdhuc populus multus eſt. duc eos adaquas ī calore meridiei. eos qui lambuerint aquam manu ⁊ lingua ſicut canes.exiſtimans magnanimos ſeparabis. Et
inuenti ſunt tantum ex eis trecenti viri.Et ait dominus. In his trecentis tradam madian in manus tuas. Quibusaſſumptis ⁊ cibarijs ꝓ numero ⁊ tubis.gedeon ſe certamini dedit. Eadem noctedixit dominus ad gedeon. Deſcēde in caſtra madian. tu ⁊ pharan puer tuus tecum. ⁊ audeis quid loquantur. ⁊ confortabuntur manus tue. Diſſolutum enimerat cor eiꝰ. Qui deſcendens ſtetit in partem caſtrorum vbi vigilie erant. ⁊ audiuit quendam narrantem ſomnium commilitoni ſuo in hunc modum. Uidebatur mihi ꝙ panis ex ordeo ſubcinericeus⁊ cōmeſtibilis deſcendebat in caſtra madian. vſqꝫ ad tabernaculum et ſubuertitillud. ⁊ terre funditus coequauit. Et aitis cui loquebaturUile eſt ordeuminter grana. ⁊ inter gentes iſrahelvidetur abiectū.⁊ in iſrahele viliseſt familia gedeonis. Non eſt hocaliud niſi gladius gedeonis. tradidit dominus in manus eius madian. Quodaudiēs gedeon adorauit. Et reuerſus adſocios ait. Eamus. tradidit nobis dominus caſtra madian. Et diuiſit eos in trespartes. ⁊ dedit tubas in manus eorū dextras. lagenas vacuas. ⁊ lampades ī medio lagenarum in ſiniſtras. Et ait. Qd̓me facere videbitis facite. Et ingreſſi ſūtpergyrum caſtrorum in tribus locis in vigilia noctis medie. Et cum confregiſſenthydrias. tenuerunt lampades in manibus. ⁊ inſonātes tubis clamauerūt. Gladius domini ⁊ gedeonis. Scd̓m ioſephum vacuas quoqꝫ pharetras portauerunt. Quibꝰ ſimul comploſis. terribilisaudiebatur ſonitus. Quo ſubito hoſtesexcitati. turbati ſunt. nec cognoſcētes ſeſe. plurimi mutuis vulneribus ceciderunt. alijs in fugaꝫ cōuerſis vſqꝫ bethera
Forte tabernaculuꝫeorum dicit vexillumquo ducebantur. velhabebant tabernaculum ī quo idolis ſuis ſacrificabant.