cxultans deus in uictoriā famuli ſui: & illius patiētiam ſuū ducens triumphum: dixit ad diabolum. Animaduetiſti famulum meū Iob: quia non eſt quiſꝗͣ ei ſimilis ſuper terrā? homo inncens: uerax: dei cultor: abſtinens ſe abomni malo: & adhuc perſeuerans in innocentia. Pulchre addidit. Et adhuc perſeuerans in innocentia: quia diffi-cile eſt præſſam malis innocentiā non dolere. Et in hoc ipſo fide periclitari: ꝙ ſe uideat iniuſte ſuſtinere qd̓ pati-tur. Ad quæ reſpondens diabolus domino ait. Coriū pro corio: & omnia quæ habuerit dabit pro anima ſua. Sedextende manū tuam: & tange oſſa: & carnes eius: niſi in faciem benedixerit tibi. CAidiſſimus aduerſarius & inueteratus dieꝝ maloꝝ: nouit alia eſſe quæ extrinſeca ſint: & a philoſophis quoqꝫ mundi a diaphora: hoc eſt in differētia nominentur: in eorūqꝫ amiſſione: atqꝫ contemptu perfectā non eſſe uirtutem: alia quæ intrinſecus & deſiderata cogant dolere perdentem. Vnde audacter dei renuit prædicationem: & dicit nequaꝗͣ eum debere laudari: cnihil de ſe: ſed totū extra ſe dederit: qui pro corio ſuo coria obtulerit filioꝝ: & depoſuerit marſupium: & fruat̉ coporis ſanitate. Vnde intelligat prudentia tua uſqꝫ ad hunc terminū perueniſſe tentationes tuas: & dediſſe te corium pro corio: pellem pro pelle: oīa quæqꝫ habes: paꝝ eſſe dare pro anima tua. Necdum aūt extentam in te ma-num dei: nec tactas carnes: nec oſſa confracta. ad quoꝝ dolorem difficile eſt non ingemiſcere: & in faciem dei benedicere pro eo qd̓ eſt maledicere. Vnde & Nabuta in regum libris dicit̉ benedixiſſe deum & regem: & iccircolapidat̉ a populo. Sciens aūt dominus athletam ſuū īmo uiꝝ fortiſſimum: etiam in iſto extremo perfectoqꝫ certamine poſſe ſuperare. Ecce inquit trado illum tibi: tantū animā illius cuſtodi. Caro uiri ſancti dat̉ in diaboli poteſtatem: & animæ ſanitas reſeruat̉: ne ſi illud percuſſiſſet: in quo ſenſus eſt mentiſqꝫ iudicium: nō eſſet culpa peccantis: ſed eius qui ſtatum mentis euerterat. Laudent te alii: & tuas contra diabolum uictorias panegyricis proſequant̉ laudibus: ꝙ læto uultu mortes tuleris filiaꝝ: ꝙ in quadrageſimo die dormitionis eaꝝ: lugubrem ueſtē mutaueris: & dedicatio oſſium martyris candida tibi ueſtimenta reddiderit: ut non ſentires dolorem orbitatis tuæquē ciuitas uniuerſa ſentiret: ſed ad triumphū martyris exultares: ꝙ ſanctiſſimā coniugem tuā non quaſi mortuam: ſed quaſi proficiſcentem deduxeris. Ego te nequaꝗͣ adulatione decipiā: ne lubrica laude ſupplātem. Loqua-qꝫ illud potius qd̓ tibi audire condecet. Fili accedens ad ſeruitutem dei præpara animā tuā ad tentatiōem: & cūoīa feceris dicito: Seruus inutilis ſum: non feci qd̓ facere debui. tuliſti liberos: quos ipſe dederas. recepiſti ancillaquā mihi ob breue ſolatium cōmodaueras. non contriſtor ꝙ recepiſti: ſed ago gratias ꝙ dediſti. Quod quondādiues adoleſcens oīa quæ in lege præcepta ſunt: ſe impleſſe iactabat: ad quem dominus in euangelio. Vnum in-quit tibi deeſt: ſi uis perfectus eſſe: uade uende oīa quæ habes: & da pauperibus: & ueni ſequere me. Qui omniaſe feciſſe dicebat: in primo certamine diuitias uincere non poteſt. Vnde & difficile in trant diuites in regna cælo-rū: quæ expeditos: & alaꝝ leuitate ſubnixos habitatores deſiderant. Vade inquit & uende non partē ſubſtantiæ:ſed uniuerſa quæ poſſides. & da: non amicis: non conſanguineis: non propinquis: non uxori: non liberis. Plus ali-quid addā: nihil tibi ex oībus metu inopiæ reſeruabis: ne cū Anania dāneris: & Saphyra: ſed da cuncta pauperi-bus: & fac tibi amicos de iniquo māmona: qui te recipiāt in æterna tabernacula: ut me ſequaris ut dominū. Mundi poſſeſſionem nō habeas: ut poſſis canere cū propheta. Pars mea dominus: & ut uerus leuita nihil de terræ hæ-reditate poſſideas Et hoc hortor ſi uis eſſe perfectus: ſi apoſtolicæ dignitatis culmen cupis: ſi ſublata cruce Chri-ſtum ſequi: ſi apprehenſo aratro non reſpicere poſt tergum: ſi in ſublimiſſimo tecto poſitus priſtina ueſtimentacontēnis: & ut euadas ægyptiam dominā: ſæculi pallium derelinquis. Vnde & Helias ad cæloꝝ regna feſtinansnon poteſt ire cū pallio: ſed mundo īmundo ueſtimenta dimittit. Sed hoc ais apoſtolicæ dignitatis eū: & eius qu-uelit eſſe perfectus. Cur aūt & tu nolis eſſe perfectus? Cur qui in ſæculo primus es: nō in Chriſti familia primusſis? an quia uxorem habueris? habuit & Petrus: & tamen cū reti eam & nauiculam dereliquit. Prouidentiſſimusdominus: & omniū ſalutem deſiderans: malenſqꝫ pœnitentiā peccatoris ꝗͣ mortem: abſtulit tibi hanc excuſatio-nem: ut non illa te retrahat ad terras: ſed tu eam ſequaris ad paradiſi regna tendentem. Bona liberis paras: qui tead dominū præceſſerunt: ut partes eaꝝ non in diuitias ſororis proficiant: ſed in redemptionē animæ tuæ: atqꝫ alimenta miſeroꝝ. Hæc monilia filiæ tuæ a te expetunt: his gēmis ornari capita ſua uolunt. Quod perituꝝ erat inſerico: in uilibus paupeꝝ tunicis reſeruetur. Repetunt a te partes ſuas. Iunctæ ſponſo nolunt uideri pauperes &ignobiles: propria ornamenta deſiderant. Nec eſt ꝙ te excuſes nobilitate & diuitiaꝝ pondere. Reſpice ſanctumuiꝝ Pāmachium: & feruentiſſimæ fidei Paulinum preſbyterum: qui non ſolum diuitias: ſed ſeipſos domino obtulerunt: qui contra diaboli tergiuerſationem nequaꝗͣ pellem pro pelle: ſed carnes & oſſa & animas ſuas domi-nō conſecrarunt. Qui te & exemplo & eloquio. i. & opere & lingua poſſunt ad maiora perducere. Nobilis es& illi: ſed in illis Chriſto nobiliores. Diues & honoratus? & illi: immo ex diuitibus pauperes & inglorii: & iccircoditiores & magis inclyti: quia pro Chriſto pauperes & ī honorati. Et tu quidem bene facis: ꝙ ſanctoꝝ diceris uſibus miniſtrare: fouere monachos: eccleſiis offerre ꝗͣplurima. Sed hæc rudimenta ſunt militiæ tuæ. cōtemnis aurum: contempſerunt & multi philoſophi. E quibus unus ut cæteros ſileam: multaꝝ poſſeſſionum præcium proiecit in pelagus: abite dicens in profundum malæ cupiditates. ego uos mergam: ne ipſe mergar a uobis. Philoſo-phus gloriæ animal & popularis auræ uile mancipium: totam ſimul ſarcinam depoſuit: & tu te putas in uirtutūculmine conſtitutum: ſi partem ex toto offeras. Teipſum uult dominus hoſtiam uiuam placentem deo. te inꝗͣnon tua. & ideo uariis tentationibus commonet: quia multis plagis & doloribus eruditur Iſrael: & quem diligitdominus corripit. flagellat autem omnem filium: quem recipit. Paupercula uidua duo æra minuta miſit in gazophylatium: & quia totum obtulit: quod habebat: omnes dicitur in oblatione munerum dei ſuperaſſe locupletes: quæ non pondere ſui: ſed offerentium uoluntate penſatur. Cum multis erogaueris cenſum tuum: & quidamtua gaudeant liberalitate: tamen multo plures ſunt quibus nihil dediſti. Neqꝫ. n. Darii opes: & Crœſi diuitiæ ua-clxxxv.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten