Druckschrift 
1 (1490)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

ad urbē fugitiuorum: & tādiu ibi eſſe: ꝗͣdiu ſacerdos maximus moriatur: ideſt redimat̉ ſāguine ſaluatoris. Auin dono baptiſmatis: aut in pœnitentia quæ imitatur baptiſmatis gratiam: per ineffabilem clæmentiam Saluatoris: qui non uult perire quenꝗͣ: nec delectatur mortibus peccatorum: ſed ut & conuertantur: & uiuant. CR. I.Rogo quæ eſt iſta iuſticia: ut in peccato tenear erroris: cuius reatum non habet conſcientia? Neſcio me peccaſſe: & eius rei ꝗͣ neſcio: pœnas luo? Et quid plus faciam: ſi ſponte peccauero? ATTI. A me ſententiæ & diſpoſitionis dei cauſas requiris? Reſpondebit ſtulte interrogationi tuæ liber ſapientiæ. Altiora te ne quæſieris. Et fortiora te ſcrutatus ne fueris. Et alibi: Noli eſſe ſapiens multum. Et noli argumentari plus ꝗͣ oportet. Et in eodem loco. In ſapientia & in ſimplicitate cordis quærite deum. Ac ne forte huic uolumini contradicas: audi apoſtolumeuangelica clangentem tuba. O altitudo diuitiarum ſapientiæ & ſcientiæ dei: ꝗͣ inſcrutabilia ſunt iudicia eius:& inueſtigabiles uiæ eius. Quis enim cognouit ſenſum domini? Aut quis conſiliarius fuit eius? Iſte ſunt quæſtiones: de quibus & in alio loco ſcribit. Stultas autem & ineruditas quæſtiones de uita: ſciens quoniam lites gnerant. Et Eccleſiaſtes: de quo certe libro nulla eſt ambiguitas: Dixi inquit ſapiens efficiar: & ipſa longe factaeſt a me: profunda profunditas: quis eam inuenit? a me quæris quare figulus aliud uas fecerit in honorem: aliud in contumeliam: Et non uis acquieſcere Paulo pro ſuo domino reſponderi. O homo tu quis es qui reſpon-des deo? Audi ergo breuiter teſtimonia ſcripturarum: ut ſtulta immo impia ſciſcitatio in perpetuum conticeſcat. Loquitur deus in Geneſi. Non adiiciam ultra maledicere terræ propter opera hominum: quia appoſitaeſt mens hominis diligenter ad mala a pueritia. Abraham & Sara audita repromiſſione filii Iſaac: rident in corde ſuo: & tacita cogitatio non latet ſcientiam dei. Arguuntur in riſu & ipſa cogitatio quaſi pars infidelitatis reprehenditur: attamen non ex ed riſere diffidentiæ condemnantur: ſed ex eo quod poſtea crediderunt iuſticiæ palmam acceperunt. Loth neſcit in concubitu filiarum quid fecerit: & inebriatus ab eis non habet crimenconſcientiæ. Et tamen error ī uitio eſt. Argue ſanctum uirum Iacob: quare Rachel formoſam dilexerit pro qua& ſeruiuit multo tempore: & in Liæ primo concubitu fuerit contriſtatus: & acquieſce tandem humanæ fragiltati quæ etiam pulchra corpora diligit: & deformia deteſtatur. Luget Iacob mortem filii ſui loſeph: & multotempore conſolationem non recipit filiorum: reſpondetqꝫ lugens & gemens: Vadam ad infernum: & probatſe hominem: dum iuſtus ignorat quid actum ſit de iuſto filio loſeph. In Exodo ſcriptum eſt: Si percuſſerit ali-quis quempiam & mortuus fuerit: morte moriatur. Sin autem non uolens: ſed deus tradidit eum in manibuseius: dabo tibi locum: ad quem confugiat: qui occiderit. In quo notandum eſt: deus tradidit hominem in manus eius: & ille qui occidit per ignorantiam exilio condemnatur. In Leuitico lex exponitur. Anima ſi peccauerit in conſpectu domini non ſponte ex omnibus præceptis domini quæ oportet fieri: feceritqꝫ unum ex eisſiue pontifex fuerit: ſiue omnis ſynagoga: & reliquus populus: & poſtea didicerit peccatum ſuum: quod peccauit per ignorantiam: offeret munus hircum ī capris immaculatum: & ponet manus ſuas ſuper caput eius: interficietqꝫ illum in loco ubi mactantur holocauſta coram domino: quia pro peccato eſt. Statimqꝫ in ſequentibus.Si tetigerit aliquid immundum: quod non liceat tangere: & fecerit per ignorantiam: & poſtea didicerit ſiuemiſerit aliquid: & fuerit oblitus: pronunciabit peccatum ſuum in quo peccaſſe ſe perſpicit: & offeret dominopro his quæ peccauit: agnam ſiue capram pro peccato: & præcabitur pro eo ſacerdos ſuper peccato: & dimitttur ei peccatum. Sin autem non preualuerit manus eius: ut offerat ouen peccatis eius: quibus peccauit: duo-turtures aut duos pullos columbarum offeret domino: unum pro peccato: & unum in holocauſto: & portabitea ad ſacerdotem: & offeret ſacerdos pro peccato quod peccauit: & dimittetur ei. Cæteraqꝫ his ſimilia: quæ ſtudio breuitatis omitto: ne faſtidium ſtomacho tuo faciam. In conſequentibus quoqꝫ narrat Moyſes: in conſecratione Aaron & filiorum eius obtulerit uitulum pro peccato: & poſuerit Aarō & filii eius manus ſuper eumſuper caput uidelicet uituli: qui erat pro peccato: & mactauerit eum: & tulerit eum de eius ſanguine: & poſuerit ſuper cornua altaris in circuitu digito ſuo: atqꝫ altare mundauerit. Similiter in ariete fecerit: & de ſanguineeius tetigerit auriculam eius dexteram: & manum dexteram: & ſummitatem pedis dextri. Et poſt multa aliaquæ narrare longiſſimum eſt: & enumeratis diebus. vii. ita legimus. Factum eſt quoqꝫ die octauo: & uocauit Moyſes Aaron: & filios eius: & omnes ſeniores iſrael: & dixit ad Aaron. Tolle uitulum de bobus pro pec-catis & arietem in holocauſto immaculatum: & offeres deo in conſpectu domini: & ſenioribus iſrael loqueredicens. Tollite hircum de capris uiuum pro peccato: & uitulum immaculatum anniculum in holocauſtumDixitqꝫ Moyſes ad Aaron: Accede ad altare: & fac pro peccato tuo reliqua. Rurſumqꝫ eleuauit Aaron ma-nus ſuper populum: & benedixit eis. Deſcenditqꝫ cum feciſſet pro peccato & holocauſto & ſalutari. Mu-lier generat liberos lege naturali: & immunda eſt: ſi maſculum peperit diebus. lx. ſi fœminam diebus.Ixxx. Accuſa creatorem cur immundum quicꝗͣ nominet: quod ipſe condidit. Et non ſolum ipſa immun-da eſt: ſed & omne quod tetigerit. Cunqꝫ dies inquit purgationis eius completi fuerint: ſuper filio aut filia offeret agnum anniculum immaculatum: & pullum columbarum: & turturem pro peccato: ad hoſtium tabernaculi teſtamenti ſacerdoti: qui offeret in conſpectu domini: & expiabit pro ea ſacerdos. De leproſo quoqꝫquod in die purgationis eius offeratur pro eo uictima pro peccato: duoqꝫ turtures: & duo pulli columbarumunus pro peccato: alius in holocauſtum. Et qui fluxum ſeminis patitur: eodem ſacrificii ordine pro peccato &nolocauſto liberatur. Et ad extremum infertur. Timoratos facite filios iſrael ab immunditiis ſuis: & non mo-rientur pro peccato ſuo: ſi contaminauerint tabernaculum teſtamenti. Ipſi quoqꝫ Aaron precipitur: ut nonin omni tempore ingrediatur in ſancta ſanctorum: ne forte moriatur. Cunqꝫ ait uoluerit intrare