Druckschrift 
1 (1490)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

demiaui myrrham meam: ubi euidenter uinū myrrhatum quo potatus eſt declarauit: Et ſpiritū poſt hæc ſcibitur reddidiſſe: prænunciatū fuerat & hoc per prophetam dicentē ex perſona filii ad patrē. In manus tuascōmendo ſpiritū meum. Sepultus perhibetur: & lapis magnus appoſitus ante oſtium monumēti. Accipe etiāde hoc quid propheticus per Hieremiam ſermo predixerit. Mortificauerunt inquit in lacum uitā meā: & poſuerunt lapidem ſuper me. Euidentiſſima hæc ſepulturæ eius indicia propheticis uocibus deſignata ſunt. Accipe tamen & alia. A cōſpectu inquit iniquitatis ablatus eſt iuſtus: & in pace eſt locus eius. Et alibi: & dabo malignos pro ſepultura eius: & item alius. Recubans dormiuit ut leo: & ut catulus leōis: quis ſuſcitabit eum? Sedetiam in infernum deſcendit: euidenter pronunciatur in pſalmis: ubi dicit. Et in puluerem mortis deduxiſtime. Et iteꝝ. Quæ utilitas in ſanguine meo: dum deſcendero in corruptionem? Et iteꝝ: deſcendi in limum profundi: & non eſt ſubſtantia. Sed & Ioannes dicit: Tu es qui uenturus es in infernum ſine dubio: an alium exp-ctamus? Vnde & Petrus dicit: quia chriſtus mortificatus carne: uiuificatus autem ſpiritu qui in ipſo habitat:eis qui in carcere concluſi erant deſcendit ſpiritibus prædicare: qui incræduli fuere in diebus Noe: in quo etiāquid operis in infernum egerit declaratur. Sed & ipſe dominus per prophetam dicit tanꝗͣ de futuro. Quiaderelinques animam meam in inferno: nec dabis ſanctum tuum uidere corruptionem. Quod rurſum ꝓphotice nihilominus oſtendit impletum cum dicit: Domine eduxiſti animam meam ab inferno: ſaluaſti me a deſcendentibus in lacū. Sequitur poſt hæc. Tertia die reſurrexit a mortuis. Reſurrectiōis quippe gloria ī chriſtoclarificauit omne quod prius infirmum & fragile uidebatur. Sed tibi paulo ante non putabatur eſſe poſſibileuſqꝫ ad mortem ueniſſe immortalem: aſpice nunc quia deuicta morte reſurrexiſſe dicitur: non poteſt eſſe mo-talis. Sed bonitatem in hoc intellige creatoris: quia ille eo uſqꝫ te fequentes opus eius caduco lapſu potuiſſecludi: quo ille ſalutem operaturus peruenire non poſſet. Inferna & ſuperna nobis dicuntur: qui creata corpori:circunſcriptione cōcluſi: intra regionis præſcriptæ nobis terminos continemur. Deo autem qui ubiqꝫ eſt: & nuſ deeſt: quid infernum eſt? aut quid ſupernum? Verumtamen in aſſumptione corporis etiam iſta complent̉.Reſuſcitatur caro quæ repoſita fuerat in ſepulchro: ut adimpleretur quod dictum eſt per prophetam: Quianon dabis ſāctum tuum uidere corruptionem. Rediit ergo uictoria mortuis: īferni ſpolia ſecum trahens. Eduxit enim eos qui tenebantur a morte: ſicut & ipſe prædixerat ubi ait. Cum exaltatus fuero: omnia ad me ipſumtraham. Atteſtatur autem de hoc euangelium cum dicit: Quia monumenta aperta ſunt: & multa corpora dormientium ſanctorum reſurrexerunt: & apparuerunt multis: & ingreſſi ſunt in ſanctam ciuitatem illam: ſine dubio ingreſſi ſunt ciuitatem: de qua apoſtolus dicit. Quæ autem ſurſum eſt Hieruſalem libera eſt: quæ eſt mater omnium noſtrum: ſicut & ad hebræos iterum dicit. Decebat enim eum: propter quem omnia: & per quemomnia: multos filios in gloriam adducentem: auctorem: ſalutem eorum per paſſiones conſumare. Igitur conſumatam paſſionibus carnem humanam quæ mortem ceciderat per prothoplaſti lapſū: reſurrectiōis uirtute reparatam: in dextera dei ſedens in altiſſimis collocauit: ut & apoſtolus dicit. Qui ſimul excitauit nos: ſimulqꝫ ſedere fecit ī cæleſtibus. Hic enim erat figulus: qui ut Hieremias propheta docet: uas de manu ſua collapſum &confractum: rurſum eleuauit manibus ſuis: & reformauit: ſic placuit in conſpectu eius. Placuit autem īta: utcorpus quod mortale & corruptibile ſuſceperat de ſepulchri petra leuatum: & immortale atqꝫ incorruptibileaffectum: iam non in terrenis ſed in cæleſtibus & patris dextera collocaret. Plenæ ſunt his ſacramentis ſcriptu-re ueteris teſtamenti. Nullus ſuper hoc propheta: nullus legis lator aut pſalmographus ſiluit: ſed omnis pen-ſacra de his pagina loquitur: & ideo ſuperfluum uidetur īmorari nos ad congreganda teſtimonia. Pauca tamē& admodum pauca ponemus: ad ipſos fontes diuinorum uoluminum remittentes eos: qui potari abundātiuscupiunt. Dicit ergo ſtatim in pſalmis. Ego dormiui & ſoporatus ſum: & exurrexi/ quoniam dominus ſuſcepitme. Item in alio. Propter miſeriam inopum & gemitum pauperum nunc exurgam dicit dominus. Et alibi ſicutiam ſuperius diximus. Domine eduxiſti de inferno animam meam: ſaluaſti me a deſcendentibus in lacū. Et inalio loco. Quoniam reuerſus uiuificaſti me: & de abyſſo terræ iteꝝ reduxiſti me. Euidentiſſime in octuageſi-mo ſeptimo pſalmo de eo dicitur: Et factus eſt ſicut homo ſine adiutorio inter mortuos liber. Non dixi homoſed ſicut homo qui deſcenderat in infernū: ſed inter mortuos liber erat: quia a morte teneri non poterat. Et ideoin uno natura humanæ fragilitatis: in alio diuinæ maieſtatis poteſtas oſtenditur. Oſee autem propheta etiamde tertia die manifeſtiſſime pronunciat hoc modo. Sanauit inquit nos poſt biduum: in die autem tertia reſur-gemus: & uiuemus in conſpectu eius. Hæc autem ex perſona eoꝝ dicit: qui cum ipſo die tertia reſurgentes: demorte reuocantur ad uitam. Et ipſi ſunt qui dicunt: Die tertia reſurgemus & uiuemus in conſpectu eius. Fſaia-uero aperte dicit: Quieduxit de terra paſtorem magnum ouium. Sed & mulieres uiſuræ eſſent reſurrectionem eius: ſcribis & phariſeis & populo non credente: etiam hoc predicit Eſaias his uerbis. Mulieres quæ uenitis ab ſpectaculo uenite. Non enim eſt populus habens intellectum. Sed etiam de illis mulieribus quæ poſreſurrectionem perrexiſſe ad ſepulchrum dicuntur: & quæſiſſe eum & non inueniſſe. Sicut de Maria Magdalene: quæ refertur ueniſſe ad monumentum ante lucem: & non inuento eo flens dixiſſe ad angelos: quia tule-runt dominum: & neſcio ubi poſuerunt eum. Etiam de hoc ita prædicitur in canticis canticorum: In cubili meoquæſiui quem dilexit anima mea. In noctibus quæſiui eum: & non inueni. De illis quoqꝫ qui inuenerunt: & tenuerunt pedes eius: prædicitur in canticis canticorum. Tenebo eum: & non dimittam eum: quem dilexit anima mea. Hæc interi pauca de multis. Breuitati enim ſtudentes: plura coaceruare non poſſumus. Aſcendit a-cælos: ſedet ad dexteram patris. Inde uenturus eſt iudicare uiuos & mortuos. Conſequēti breuitate in fine ſermonis hæc continentur: in quibus quod dicitur quidem palam eſt. Sed conſequēter quo ſenſu intelligi debeāt