Collatio. XIII. abbatis Theremonis
ficare domū nomini domini dei iſrael: ⁊ ait dominus deus ad dauid patrem meū: Quod cogitaſti ī cordetuo edificare domum nomini meo:bene feciſti hocip̄m mente tractans:verūtamen non tu edificabis domūnomini meo. Hec ergo cogitatio atqꝫiſte tractatus regis dauid: vtrum nebonus ex deo: an malus ⁊ ab homine fuiſſe dicēdus eſt? Si enim bonaatqꝫ ex deo fuit illa cogitatio: cur abeo a quo inſpirata eſt: eideꝫ negatureffectus? Si autē mala ⁊ ex hominefuit: cur laudatur a domino. Reſtatergo vt ⁊ bona ⁊ ex homīe fuiſſe credatur. In quē modū etiam noſtrasquotidie cogitationes poſſumus iudicare. Neqꝫ enim aut ſoli dauid bonū ex ſemetipſo cogitare conceſſū ē:aut nobis ne quid boni vnꝙͣ ſapereaut cogitare poſſimus: naturalit̓ denegat̉. Dubitari ergo nō poteſt īeſſequidem omni anime naturaliter virtutū ſemina beneficio creatoris īſerta: ſed niſi hec opitulatiōe dei fuerītexcitata: ad incrementū perfectionisnon poterunt peruenire: quia ẜm beatum Apoſtolū: neqꝫ qui plantat eſtaliquid: neqꝫ qui rigat: ſed qui incrementū dat deus. Adiacere autē homini in quālibet partē arbitrij libertatem: etiam liber ille (qui dicit̉ paſtoris (apertiſſime docet: in quo duoangeli vnicuiqꝫ noſtrū adherere dicuntur: id eſt bonus ac malus: in hominis vero optione conſiſtere vt eligat quē ſequatur. Et iccirco manet īhomine ſemper liberum arbitriū qd̓gratiam dei poſſit vel negligere velamare. Non em̄ precepiſſet apoſtoldicens: Cū metu ⁊ tremore veſtramſalutē operamini: niſi ſciſſet eam velexcoli a nobis poſſe vel negligi. Sedne crederent ſe ad opus ſalutis diuino auxilio non egere: ſubiungit: Deuſeſt em̄ qui operatur in vobis ⁊ velle⁊ perficere pro bona v̓oluntate. Eticcirco timotheū monens: Noli inqͥtnegligere gratiā dei que eſt in te. Et
iterū: Ob quā cauſam moneo te: vtreſuſcites gratiā que eſt in te. Inde ēqd̓ etiam corinthijs ſcribens hortat̉⁊ cōmonet: ne indignos ſe gratia deiinfructuoſis operibus exhiberent: dicens: Adiuuantes autē ⁊ obſecramꝰne inuacuum gratiam dei recipiatis.Quā ſine dubio: quia inuacuū receperat ſimon: non ꝓfuit ei perceptiogratie ſalutaris. Nō em̄ p̄ceptis beati petri maluit obedire dicentis: Penitentiaꝫ age ab hac nequicia tua: ⁊ora deum ſi forte remittatur tibi heccogitatio cordis tui: in felle em̄ amaritudinis ⁊ obligatione iniquitatisvideo te eſſe. Preuenit ergo homīsvoluntatē: quia dicitur: Deus meusmiſericordia eius preueniet me. Etrurſus: Dominū remorantē atqꝫ vtiliter quodammodo ſubſiſtentem: vtnoſtrū experiatur arbitriū: volūtaspreuenit noſtra: cum dicit̉: Et maneoratio mea preueniet te. Et iterum:Preueni in maturitate ⁊ clamaui: ⁊preuenerunt oculi mei ad te diluculo. Aduocat etiā nos ⁊ inuitat: cumdicit: Tota die exꝑandi manus meaad populū non credentē mihi ⁊ contradicentē. Et inuitatur a nobis cumdicimus ei: Tota die exꝑandi manuimeas ad te. Expectat nos cū dicit̉ ꝑꝓphetā: Propterea expectat nos deminus vt miſereat̉ noſtri. Et expectatur a nobis cū dicimus: Expectās expectaui dominū ⁊ reſpexit me: ⁊ expectaui ſalutare tuū domine. Et cōfortat nos cū dicit: Et ego erudiui ⁊ cōfortaui brachia eoꝝ: ⁊ in me cogitauerunt maliciam. Et vt noſmetip̄osconfortemus hortat̉ cū dicit: Cōfortate manus diſſolutas: ⁊ genua debilia roborate. Clamat ieſus: Si quisſitit vēiat ad me ⁊ bibat. Clamat etiam ad euꝫ propheta: Laboraui clamans rauce facte ſunt fauces mee: defecerunt oculi mei dū ſpero in deummeū. Querit nos dominus dicens:Queſiui ⁊ nō erat vir: vocaui ⁊ nōerat qui reſponderet. Querit̉ ⁊ ipſe
Phil̓. 2
2. Corꝭ. 3
1. Tīo. 4
Psͣ. 8psͣ. 118.
Eſa. 65.
ps. 87
Eſa. 30.
Aā. 19
Oice .7.
Eſa. 35.
Iol̓. j.
2. Cia
2. Cox.
Actj. 8.
Ps. 51
Psͣ. &.