Druckschrift 
3 (1491)
Entstehung
Seite
CXXXVIIIr
Einzelbild herunterladen
 

Capitulū VIIFo. CXXXVIII.

quibus niſi opitulati eſſemus: bello ipſo vos eratis confecti. De nobis inquit artium cepiſtis. oarrogantiā ſingularē. o verboꝝ audaciā non ferendam. Nos ne de vobis cepimus? Ipſi nullapars belli eramus? Et quid mentes aretinoꝝ fregit? Quid deſperationē reſiſtendi attulit niſi bellum a vobis illatū: cū veſtrū ipſi per ſe longe contemerent bellum. Iactate in verbis quantumlibet. Nam id quod ꝑfacile eſt: leuitas tamen verborum non mutat factoꝝ grauitatē. Uenio nuncad ſocietatis fidem: qua a nobis violatā dicitis.cum id ſit veſtruꝫ. Audete negare ſi poteſtis: ſecretos cū ſachone de accipienda vrbe tractatus.habuiſſe litteras ⁊ nuncios ea de re clam ad eummiſiſſe voluiſſe accipere ſi fieri potuiſſet. Que cuius fidei ſunt peruſini? cuius integritatis? Fidesin ſocietatibus nulla magis re qͣꝫ voluntate ⁊ animo violatur. Nam factum perinde haberi ſolet:vti propoſitū fuerit agentis. Mens ⁊ voluntaspro ſcelere eſt. conatus fraudandi turpitudinemcōtrahit: qui cū fuerit in vobis: quid nunc obijcere audetis? Leuius a nobis factū eſt peruſini: qͣꝫper vos attemptatū. propterea ꝙ vos eo tempore attemptaſtis cuꝫ integra erat ſocietas: nos eotempore fecimus. cū veſtrum iam ſcelus et fraudandi conatus omne ſocietatis vinculum iuraqꝫdiſſoluerat. Nam perfido fides ſeruanda non eſtQuid em̄ facere nos oportuit? cum per fraudemvos conari aduerſus ſocietatis fidē ſentiremus.Nonne cōtra dolum ⁊ conatū veſtrū nos cōmunire? Nonne fraudem anteueniendo excludere?hoc nos fecimus a vobis edocti: qui ꝑ noſipſosoptima fide quieturi fueramꝰ. Non poteſtis deeo facto a ſocijs iuſte cōqueri: qd̓ in vobis in ſocios licere ſtatuiſtis. Si igit̉ viri ſapientes. nulla in re humana neqꝫ maiorē neqꝫ ſanctioreꝫ fideqͣꝫ in ſocietatibus exegerunt: ſi nuſqͣꝫ integrū hominem haberi leges voluerint eum qui non integra fide erga ſocios fuerit adinuentus: ſi ab humana ſocietate talem amouendū cenſuerunt. videte quanta vos moneant peruſini qui tam graui legum ſapientūqꝫ cenſere obnoxij reperiamini. Nam factū quidē noſtrum legitimā habet defenſionem. cuꝫ vos ſocietatis iura fraude veſtraſuſtuliſſetis. quāta igitur demētia eſt veſtrūmetcrimen verbis augere? Circūſpicere vos oportuitperuſini. et quid loqueremini. et ad quos magisattendere. Nam impudentia iſta verboꝝ. nō turpitudinem occulit: ſed acerbat. Quis ferat alteriobiectantē: quod illeipſe qui obiectat commiſit.Peruerſa in oratione veſtra impudentia fuit bellum vos confeciſſe ſolos dixiſtis: cū adſit noſtrūFraudem a nobis cōmiſſam: cum id ſit veſtrum.Ad cōmunionē ſaltim poſtulamus. Non habeteā vim legatio veſtra vt iſta poſtulet. ſed vt nosiurgio laceſſat. vt contemnat. vt nullam in partēbelli fuiſſe vtiles redarguat. Cum dicendi finemmagiſtratus feciſſet. ⁊ qui aſſidendo ciues pro ſequiſqꝫ caſtigando mitigarent lenioribus tandeꝫverbis tractari res cepta eſt. ⁊ vtriuſqꝫ iam rationes audite. Deniqꝫ inter has ciuitatū diſcordiasquoniā diiudicare poſſe videbatur adhibita eſt

mediocritas quedā. vt peruſini licinianū ſabinūflorianum anglare oppida aretinoꝝ tenerent. etmagiſtratū quinquēnio artiū mitterent: ad quēex iudicijs ꝓuocatio eſſet. Et res quidē artij diſcordieqꝫ ⁊ bella in hunc modū ceciderunt.Lucenſe iam.§. V.negocium reſtabat magis porro difficile. nec inetruria ſolum. verumetiā per galliam quoqꝫ trāſpādanamqꝫ regionē varie implicatum. Principio igitur in ſequentis anni Maſtinus quoniaꝫ⁊ captum aretium ⁊ auctas in etruria florentinorum cognouerat opes. Acciū quendā ex ſuis ducibus cū nouo equitatu lucā dimiſit. Is equitatus ad veterem additus. cū ſatis magnū exercitum confeciſſet: mouit hominuꝫ ſtudia menteſqꝫerexit. Itaqꝫ paratis confeſtim copijs ſociorūqꝫauxiliaribus accerſitis. magno exercitu lucēſemagrum ingreſſi: omnia ferro igneqꝫ popularunt.Hoſtis impar tante multitudini ſigna conferreannuit. Oppida tantū ⁊ menia tutabatur. Eamob rem pugna nulla commiſſa eſt: populationesmodo late acte. In gallia vero cū in ſumma resſpe cuncta repente turbauit germanorū ſeditio.Maſtinus em̄ virtutē ruffitimens grandi mercede a germanis equitibꝰ (qui ſub ruffomilitabāt)redemerat. vt interfecto duce ad ſe trāſirent. Sꝫdum maturant̉ inſidie: res interea patefacta eſt.Itaqꝫ huius facinoris conſcij mille germani equites facto repente globo ac igne pluribꝰ locis (nequis perſequi poſſet) per tabernacula iniecto: adhoſtē tranſfugere. Erant in caſtris ante hec trāſfugia florentinoꝝ venetorumqꝫ ſupra quinqꝫ milia equitū. Reliqua vero multitudo refectis caſtris eodem in loco perſtitit. nec dux ſuo caſu perterritus. quo minus ſolito viueret. vtereturqꝫ fiducia. Iam ceteri gallie principes ruinā maſtiniſperantes in ſocietatē cōierunt ⁊ qͣꝫtum nunqͣꝫ copie mantuano in agro cogebant̉. mediolanenſiūferrarienſium: mantuanoꝝ. Ad hos ruffus marſilium fratrē cum duobus milibus quadringentis equitibꝰ miſit: cum reliquis bogolentā apudremanſit in caſtris. Copie ſocioꝝ vbi coacte ſuntex mantuano in veronenſem agrum tranſieruntHarum ſumma penes lucinū vicecomitem omnium ſociorum conſenſu habebatur. Igitur Lucinus vero ne admotis copijs ſedem ipſam ac domum tyramni propinquo milite quatiebat. Eodemqꝫ tēpore karolus Iohānis regis filius aliaex parte adueniens. feltrum ⁊ belonā maſtini vrbes inuaſit. Tercia patauium caſtra premebantQuibus circūuentus malis tyramnis. periculoſum quidē: verūtamen ſtrenuum ſumit conſiliū.Uerona egreditur cum omnibus cōpijs. In hisequitum fuerunt ad tria milia: peditum multitudo ingens. Ceterum vrbana ⁊ inexercitata. Cumhis ad hoſtem ferociter ꝓfectus. aciem in conſpectum ſtruxit: poteſtatemqꝫ dimicandi fecit. Lucinus etſi longe preſtabat equitatu. tamen neqꝫ inaciem copias ꝓducere. neqꝫ fortunā pugne experiri voluit. Que res hoſtium animos ferociamadauxit: ſuorum vero ita fregit mentes. alijs alia

ſ 4