Grex fidelis triplici cibo ſuſtinetur.Corpore dominico quo ſalus augetur.Sermonis cōpendio quod diſcrete deturMūdano cibario ne periclitetur.Omnibus tenemini veſtris predicareSed quid quibus qualiter vbi quādo quare.Debetis ſollicite preconſiderare.Ne quis in officio dicat vos errareSpectat ad officium veſtre dignitatis.Gratie petentibus dona dare gratis.Sed ſi vnqͣꝫ fidei munera vendatis.Incurſuros giezi lepram vos ſciatis.Gratis euchariſtiā plebi miniſtrate.Gratis cōfitemini/ gratis baptiſate.Scd̓m apoſtolum cunctis gratis date.Solū id quod fuerit veſtrum cōſeruate.Ueſtra cōuerſatio ſit religioſa.Munda cōſcientia vita virtuoſa.Regularis habitus menſqꝫ gratioſa.Nulla vos coinquinet labes criminoſa.Nullus faſtus deprimat ſignū veſtre veſtis.Grauis in intuitu habitus ſit teſtis.Nihil vos illaque et curis inhoneſtis.Quibus claues tradite regni ſunt celeſtisEſtote breuiloqui ne vos ad reatum.Protrahat loquacitas nutrix vanitatum
Druckschrift
Precordiale sacerdotu[m] deuote|| celebrare cupientiu[m]|| vtile et con/||solatoriu[m] o[mn]i dilige[n]tia correctu[m].
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten