Illi preceptis generalibus aſtringuntur. iſtiprecepta generalia perfectius viuendo tranſendunt. Ad perfectum non ſufficit niſi abnegatis omnibus ſuis. etiam ſeipſum quiſqꝫ abneget. Sed quid eſt ſeipſum abnegare. niſi voluntatibus proprijs renuntiare. Vt qui ſuperbus ea̓t ſit humilis. qui iracundus eſt eſſe māſuetus ſtudeat. Nam ſi ita quiſqꝫ renuncietomnibus que poſſidet. ut ſuis non renuncīetmoribus. non eſt criſti diſcipulus. Qui enimſuis rebus renunciat. ſua abnegat. qui autemmoribus prauis. ſemetipſum ſcilicet abnegat.vnde et dominus. Qui vult inquit poſt me venire abneget ſemetipſum.De Tepidis monachis. Capitulum. 29.Vi nō rigida intencione monachi profeſſionem ſectantur. quanto ſuperni amoris propoſitum diſſolute appetunt.tanto procliuius ad mundi amorem denuo reducuntur. Nam profeſſio non perfecta preſentis vite repetit deſideria. In quibus et ſi nondum ſe monachus alliget opere iam tamen alligat cogitacionis amore. Longe quippe adeo eſt animus cui hec adhuc vita dulcis eſt.Iſte enim quid de ſupernis appetat quid deinfimis fugiat neſcit. nam ſicut ſcriptum eſt.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten