Druckschrift 
Dyalog[us] inter clericum et laycum super dignitate regia. De natiuitate [et] morib[us] antichristi.
Einzelbild herunterladen
 

lum debet vobis ſufficere quod ſupra memorauimus de euange-lio luce dicente domino ieſu. O homo quis me conſtituit iudi-cem et diuiſorem inter vos. Oſtendit enim manifeſte ſecun-dum eam poteſtatem quam homo mortalis exercuit non pertinebat ad eum de hereditate iudicare. Clericus. Nonne debent temporalia ſpiritualibus deſeruire. ergo temporalia debenteſſe ſubiecta ſpiritualibus ſpiritualis poteſtas temporalem debet regere poteſtatem. Miles. Uere debēt ſpiritualibus temporalia deſeruire ſuo caſu quia tenentur dei cultoribus neceſſariaminiſtrare. Nam hoc omnis gens quaſi innatum habuit ha-bet inſtinctum. hoc naturali iure decreuit natura naturans vtminiſtrantibus creatori ſeu diuina celebrantibus neceſſaria mi-niſtrentur honoris debita et vite neceſſaria prebeantur. Quodetiam phariſeisⁱ in lege quam dominus moyſi tradidit ſacerdotibus abundanter caute prouidit. non dominium tamen autregnum temporale commiſit. Et apoſtolus ad Corinthios. Siſpiritualia vobis ſeminauimus non eſt magnum ſi carnalia ve-ſtra metamus. Sed ſi vultis ſcire quale dominium prebeat mi-niſtris accipite per ordinem verba chriſti eius apoſtoli pauli.Dicit enim chriſtus diſcipulis ſuis ad predicandum miſſis.Dignus eſt enim operarius mercede ſua. Et paulus de ſe ceteris apoſtolis ait. Quis militat ſuis ſtipēdijs vnqͣꝫ. quaſi diceretnullus. Et ſcriptum eſt in lege moyſi. non alligabis os boui trituranti. Ecce quibus vos comparant chriſtus paulus eiꝰ apoſtolus. Utiqꝫ operarijs ſtipendiarijs. Nunquid operarij ſtipendiarij ſunt rerum domini. Uidetis temporalia conceduntur vobis non ad dominium ſed ad vite ſubſidium ad ſpiritualis miniſterij ſumptum. Et ex lege moyſi comparamini boui trituranti cui ſatis eſt accipere pabulum quanqͣꝫ ipſe ſuo labore impleat horreum. Et dicitis ſpiritualem poteſtatem regere temporalem poteſtatem iam vobis eſt per apoſtolum paulum ſuperius reſponſum ibi omnis pontifex ex hominibus aſſumptuspro hominibus conſtituitur in his que ſunt ad deum vt offeratdona et ſacrificia pro peccatis in his habent nos regere videlicꝫque ſunt ad deum. ſed ad eccleſiam non pertinent in his que fo-ris ſunt aliquid iudicandum ſi adhuc contenditis ſummumpontificem ſuperiorem eſſe per omnia in deriſiones mitabiles incidetis. Si enim cum creatur papa creatus ſit dn̄s oīm ſim il