lis. non quam chriſtus exercebat in terris. Forſan iſta pertina-cia non erit in fine vobis gratioſa quod vobis patebit ſic. Con-ſtat enim cuilibet fideli de deo ſapienti ꝙ ſi preciperet deus pecu-niam ſuam agrum ſuum aut vineam alteri cuilibet dare ſine cautione nulla petita ratione nulla expreſſa cognitione ſtatim debe-ret obedire. Siʳ ergo contenditis papam eandem poteſtatem habere. ergo concedere neceſſe eſt ꝙ omnia veſtra bona ⁊ noſtra poteſtis ſine cauſe cognitione cui volueritis nepotulo vel conſanguineo dare. tollere principatus ⁊ regna et eis dare pro veſtre libitovoluntatis. ſed quam abſurda ſunt iſta vos videte. ⁊ vtrum placerent ſi vobis hec fierent reſpondete. Qꝭ ſi a tanta abſurditaterecedere per viuam rationem cogimini et papa cogetur reſilire.Tenēdum eſt igitur ꝙ non accepit in temporalibus tantam poteſtatem ipſe chriſti vicarius ſꝫ eam ſolam quam chriſtus in ſuahumilitate erercuit ⁊ oſtendit. ¶ Clericus. Negatis o miles eccleſiam cognoſcere de peccato. ¶ Miles. Hoc abſit. Nam quihoc negauerit ⁊ penitentiam et confeſſionem abnegabit. ¶ Cle-ricus. Si quid iniuſte agitur peccatum eſt. et qui habet cognoſcere de peccato cognoſcet de iuſto ⁊ iniuſto. Cum ergo iuſtum etiniuſtum in negocijs rerum temporalium ſit. conſequens etiameſt vt de cauſis temporalibus debeat iudicare. ¶ Miles. Argumentum iſtud cornutum eſt cuius vanitas et infirmitas per argumentum ſimile repellendum eſt. In ſuſpēdendis latronibusalijſqꝫ damnādis habetur iuſtum ⁊ iniuſtum ⁊ peccatum etiam.Ergo etiam ratione peccati debet papa de ſanguine iudicare ſedplumeum eſt argumētum ideo leui ratione ſufflatum. Nunc reſtat nobis oſtendere quomodo veſtra cognitio domine clerice cir-ca iuſtum ⁊ iniuſtum ſcd̓m leges humanas que de talibus ſanxerunt ſit de temporalibus iudicandis. Sed ſcd̓m quas et ſub quibus perſonis ſubiectis omnibus eſt videndrim. Manifeſtum eſtergo illum debere ſcd̓m leges iudicare ⁊ ſcd̓m eaſdem de iuſto etiniuſto cognoſcere cuius eſt leges condere ⁊ habere interpretariexponere et cuſtodire facere ⁊ grauare et mollire cum videbiturexpedire. Si ergo vos in iudicio temporalium ſimul vultis cūillo contendere aut concurrere cognoſcendo de iuſto ⁊ iniuſto iamcontra ſcripturam veſtram aratis cum boue ⁊ aſino et cum prin-cipe dicente. Hoc eſt iuſtum. pontifex dicet hoc eſt iniuſtum. Fiet quod dicet abacuck propheta. In precipicium factum eſt iu-
Druckschrift
Dyalog[us] inter clericum et laycum super dignitate regia. De natiuitate [et] morib[us] antichristi.
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten