De paruulis trahēdis ad chriſtū
nefariū ve deprehēderint/ nō refugio/ iudicer tunc lupus rapax in veſtim̄to ouiūSi autem fructus operis boni/ cernunt̉extrinſecus. nō damnet̉ poſtulo arbor intentionis de malicia intrinſecus Alioqͥnpeccatū incurritur temerarie diiudicationis fraterne. et ſcandalum ponitur ꝑuulis. quorū aduentus ꝑ hoc ad chriſtū nōnunqͣꝫ impeditur. Portabit quiſquis talis erit/ onus ſuum impoſterū. ego liberatus extitero. Et animaduertāt precor obſeruatores mei quantū fiducie gerat animus meus in hac cauſa ſibi bene conſciquando ipſos etiā tot ꝑuulos. (quorumconditio eſt. nil facile celare) teſtes habeo⁊ inuoco. Sed hec hactenus ad aliosNunc ad paruulos conuerſus/ eos ſapientie verbis confidens/ exhortabor. vt ſiquis paruulus eſt veniat ad me nihil erubeſcat. nihil trepidet. nihil exhorreat. Audiat quiſquis ille erit bona ſaltem quedāmonita ex ore meo. ſi id ipſum arrogo mihi. Iure meo id poſſum non in me ſed indomino Inducā ad bonuꝫ ſi potero. no.minatim inter cetera ad recogitandū omnes annos ſuos in amaritudine anīe ſueEt ad ſcopandū ſpirituꝫ ſuum ſcoba lingue proprie. Ad hoc tamen vel aliud nullum cogam inuitū. ¶ Porro nihil de tacendis inquirā neqꝫ perſuadebo / immoprohibebo ſociorū vel aliorum ſecreta ꝓdere. Nullus inſuper ſuſpectā habeat fidem meā in obſeruando tam ſigno qͣꝫ verbo ſigillū confeſſionis integrum. Scioquātum priuilegiatū eſt. Uellem vt confeſſi/ tanta ſe et me diſcretōne celarent neqꝫ per quoſdam inducerētur ad oppoſitum/ curioſitate praua fatuaqꝫ. ¶ Sedextimeſcet aliquis/ penitentie auſteritatēUane hoc. quia nullam nō vltro ſuſtinēdam impono. Malo enim exemplo guiſhelmi pariſienſis/ cum parua penitentiavoluntarie complenda/ mittere homīesad purgatorium/ qͣꝫ cum inuita non facienda/ precipitare in infernuꝫ. Quiſquisaderit peccatorū ſuorum quanqͣꝫ grauiſſimorū conſcius dicat cū dauid nil omittens Peccaui. Mox ſubiungam. peccatum tuū tranſtulit a te deus. nō vltimumin penitentia punctum habuiſſe crediderim ſi profecto ore abominata eſt iniquitas hoc eſt ad vomitū confeſſionis deducta. ¶ Alius fortaſſis eſtimabit me eum
oſurum vel ſpreturum poſtea. cuius ſcelera cognouero. Certe nihil minus. amabo eum potius vt filiū in Chriſto cariſſimum. vt eum preterea quē timere deū. etbonum purgatūqꝫ factum ſciuero. vt eūſubinde qui mee fidei ſe ita totum cōmiſerit/ vt ea proderet mentis vulnera indecora; que cariſſimis forte parētibus neqͣqͣꝫ oſtendiſſet. Et ita ſentio in corde meoſcit veritas ꝙ dulcius afficior atqꝫ manſuetius ad illos quos ē magnis et grauibus criminū periculis eruditos eſſe conſpicio/ qͣꝫ ad alios minus ſauciatos. Nullas deniqꝫ vindicationis aut odij reliquias vnqͣꝫ in animo reſidere ꝑmiſerim/ proconfeſſione cuiuſcūqꝫ delicti. etiam fi ꝓpria mors parētum delictum illud eſſet.Scio tamen ꝙ non poteſt a cōfeſſis/ omnis repente pudor abijci. Sed hoc neqꝫneceſſe neqꝫ vtile eſt. vincet tandem illuꝫpudorem ratio. et iſta interim cōfuſio adnon mediocrē pene dimiſſionē proficiet.¶ Conqueret̉ alius ⁊ dicet frigidus ſumet indeuotus. quid mihi prodeſt cōfeſſioEt ſane eſto. ita ſit. tanto diligentius accedere conuenit ad ignitū eloquiū dei vehementer. Accede ad hūc ignem caleſcesplus ſatis. Uideo ſepe multos frigidosin initio: qͥ etiā colloquiū tale ſuper actibus ſuis vel horrēt vel rident/ ⁊ diſcedūtcalentes conſolati et vbertim flentes.¶ Obtigit mihi crebrius talis mutatio.Olim quoqꝫ circa ſorores germanas. dieas ad celibatum ꝑpetuum inducerem:tale aliqͥd carnale patiebar. turbabat nōnunqͣꝫ me ⁊ rationes meas omnes/ tumltus vulgaris conſuetudinis. inſolitū mihi proponebat̉ id quod agere moliebat̉.mea deuotio. Fluctuabam ⁊ nutabam. etpene querebā diſſoluere ſanctitatem propoſiti ac retro pedem flectere. Quouſqꝫtandem deo propitio/ cōuertebam ocl̓osa terra in celum. a morte hac ad vitam/ amortalitate ad eternitatem. ⁊ conſiderabam in ipſa rationis arce ⁊ fidei lumine.quoniā vanitas vanitatū ⁊ omnia vanitas. Sic reſpirabam ſolidabar firmabatqꝫ. Quo magis hortandi ſunt om̄es/ vthoc modo. nō populari rumore vel conſuetudinis errore ſed pure veritatis conſideratione id quod iuſtum eſt et religioſe factum diiudicent. nec qͥd animꝰ in preſenti ſentiat. ſed quid ſentire dēat attēdāt
E