Druckschrift 
4 (1485)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Ad hebreos

xxiiij. permittitur viro dare vxori libellum repudij etex cauſa indebita: vnde ibidē dicitur. Si acceperit homo vxorem ⁊ odio habet eam ⁊ non inuenerit gratiaꝫin oculis eiꝰ ꝓpter aliquā feditateꝫ: ſcribet libellum repudij ⁊ dabit in manu eius et dimittet in domo ſua. indiuiſibilitas autem coniugum per totam vitam eſt dedictamine rationis naturalis: vt al̓s declaraui ſupraMath. Et ſic patet ꝙ lex vetus imperfecta fuit in moralibus: ꝓpter hanc autem imperfectionem lex moſaica dicitur pedagogꝰ noſter: Gal̓. iij. i. Regula pueroꝝ⁊ imperfectorum: in quibus non queritur perfectio interior licet ab exterioribus inhoneſtis timore diſcipline reprimentur ⁊ in exterioribus actibus multa eis ꝑmittuntur que non ꝑmitterentur viris perfectis: propter quod Auguſtinus libro de ſpiritu et litera exponēs illud. ij. Corinth. iij. Litera occidit ⁊cͣ. dicit hoc eēintelligendum non tantum de ceremonialibus: ſed demoralibus veteris legis: quia ſcilicet non prohibebantaliqua que de ſe ſunt mortifera: vt patꝫ ex predictis. ꝓpter quod dicitur ad Roma. iij. Ex operibus legis nōiuſtificatur omnis caro. Secundo oſtenditur ꝙ ceremonialia fuerunt imperfecta. Ad cuius euidentiā cōſideranduꝫ ꝙ ceremonie veteris legis ſunt in quadruplici differentia: quedam ꝑtinent ad ſacramenta: quedam ad ſacrificia: quedam ad obſeruationem: quedaꝫad ſacra. ſacra autem et obſeruatōnes ordinant̉ ad ſſacrificia et ſacramēta: quia ſacra dicuntur vaſa et locaet huiuſmodi quibus vtebantur in ſacrificijs ⁊ ritu colendi. obſeruationes dicuntur quidam modi religioſiviuendi quibus vtebantur iudei qui erant populus peculiaris ip̄ius dei: vtpote ꝙ cuſtodirent ſe ab aliquibꝰcibarijs ⁊ potibus et veſtibus ⁊ conſimilibus: et hͦ qͥaerant populus deo conſecratus per ſacramentum circumciſionis: et alia ſacramenta. nunc autem ita eſt ꝙex fine accipitur ratio eorum que ſunt ad finem: et id̓oſi oſtendatur ꝙ ſacrificia et ſacramenta erant imperfecta: ſufficienter erit oſtenſum ꝙ ſacra ⁊ obſeruatōneserant imperfecta. quia ordinabantur ad duo predictaſicut ad finem: vt predictum eſt. Ꝙ autem ſacrificia veteris legis eſſent imperfecta oſtenditur quia quedamerant ſacrificia pro peccato oblata: et hec erant imperfecta: quia non poterant auferre peccata: propter qd̓dicit apoſtolus ad Hebreos. x. Impoſſibile eſt ſanguine hircorum ⁊ thauroꝝ auferre peccata. et iterum ibidem: Omnis quidem ſacerdos. ſcilicet veteris legis p̄ſto eſt quotidie miniſtrans. vt eadem offerens hoſtiasque non poſſunt auferre peccata. et hoc idem habeturEſa. xl. Lybanus nō ſufficiet ad ſuccendendum: ⁊ animalia nō ſufficient ad holocauſtum. lybanus autem h̓vocatur primum templum quod factum fuit de lybani lignis. animalia auteꝫ ibi oblata ⁊ qͣꝫtum ad parteꝫconcremata non ſufficiebant ad amotionem peccati.Alia erant ſacrificia pacifica: ideſt ex deuotiōe oblataad gratiam dei impetrandam ſeu aliquod beneficiumdiuinum: et illa erant imꝑfecta: quia gratia diuina ſeubeneficium diuinum non impetrabatur ratione oblati muneris: licet aliquando daretur ꝓpter deuotioneꝫet fidem offerentis. ⁊ hoc eſt qd̓ dicit .n. apoſtolus adHebre. ix. Tabernaculum factum eſt primum ⁊cͣ. ⁊ ſequitur: Que eſt parabola inſtantis tēporis iuxta quāmunera ⁊ hoſtie offeruntur: que non poſſunt iuxta cōſcientiam perfectum facere ſeruientem. Perfectio cōſcientie eſt per donū gratie: ⁊ ſic pꝫ ꝓpoſituꝫ qͣꝫtum adlegis ſacrificia. Similiter ſacramenta veteris le. erantimꝑfecta. Ad cuius euidentiam conſiderandum ꝙ illa ſacramenta erant ordinata ad facienduꝫ hominesidoneos ad cultum diuinuꝫ: et ideo de eis aliqua erātcōmunia toti populo tam viris ꝙͣ mulieribus: vt purificationes alique a tactu immundi vel mortui: quepurificationes fiebant ꝑ aſperſionem aque expiationis: de qua habetur Numeri decimonono: et conſimilia. aliqua autem erant ſacramenta ſolis viris ꝯueni-

entia: ſicut circumciſio: aliqua ſolis ſacerdotibus: ſicut cōſecratio ⁊ vnctio ſacerdotis: ⁊ ſimilia. Cuius ratio eſt: qͥaſacerdotes ſpeciali modo applicabātur ad cultū dei. Iſtatamen ſacramenta predicta erant imꝑfecta: quia nō conferebant gratiam: ſine qua non efficiuntur homines idonei ad cultum diuinum: ideo ſacramenta legalia dicunt̉egena et infirma: Gal̓. iiij. vbi dicitur ſic: Nunc auteꝫ cuꝫcognoueritis deuꝫ immo cogniti ſitis a deo: quomodo couertimini iterum ad egena ⁊ infirma elementa. dicunturautem infirma: quia non conferebāt aliquam poteſtatemſpiritualem. ſicut conferunt ſacramenta noue legis. ſimiliter dicuntur egena: quia non conferebāt grām: que neceſſaria eſt ad bene vtendum illa poteſtate. Sꝫ contra hocvidetur quia in Exod̓. ⁊ Leuit̓. quaſi vbiqꝫ dicitur ꝙ illaſacramenta reddebant homines idoneos ad cultuꝫ diuinum. Dicendū ꝙ talis idoneītas erat ꝑ quandā mundiciam ⁊ expiationem corporaleꝫ: ſicut in noua lege aliquisdicitur ineptus ad miniſtrandum vel celebrādum ꝓpterimmundiciā manuum: ⁊ lotio manuum reddit euꝫ aptū:ſed bec aptitudo eſt tm̄ corporalis: ſic erat de aptitudine: q̄dabatur per ſacramenta veteris legis: ꝓpter hoc dicunturiſta ſacramenta emundationis carnis: vt habetur Hebr.nono: vbi dicitur ſic: Sanguis hircorum: qui ſcilicet offerebatur in conſecratione ſacerdotum: et cinis vitule aſꝑſus: quo omnes mundabantur a tactu morticini vel immundi: vt dictum eſt: inquinatos ſignificat. ad emundationem carnis. id eſt corporis: quia vt dictum eſt talia nonconferebant gratiam: ſed auferebant quedam impedimēta ⁊ irregularitates impedientes a tabernaculi ingreſſu.ſicut in noua lege patet per exemplum. quando enim perprelatos diſpenſatur cum aliquo illegitime natō: vel priuato vno oculo vel huiuſmodi: non confertur ex hoc ſibigratia: ſed tm̄ irregularitas tollitur. Sed contra hoc videtur ꝙ ẜm doctrinam ſanctorum circumciſio tollebat peccatum originale ⁊ per ꝯſequens conferebat gratiam: vtcommuniter tenetur. Dicendum ẜm antiquam opinionem ꝙ tollebat peccatum originale: non tamen gratiamconferebat. hec enim erat poteſtas circumciſionis: vt tenetur a multis ⁊ magnis: quorum rationes hic propter ꝓlixitatem omitto: ⁊ in hoc differebat a baptiſmo qͥ non ſolum aufert peccatū originale: ſed confert gratiam. Aliterpoteſt dici ꝙ ſi in circūciſione conferebatur gratia: hoc n̄erat in virtute illius ſacramenti: ſed ex fide chriſti venturi quem proteſtabatur ille qui circumcidebatur ſi adultꝰerat: vel alius pro eo ſi paruulus erat. ⁊ hoc eſt quod dicitur ꝯmuniter ꝙ valebat ex fide ſuſcipientiū: non auteꝫ exopere operato: ꝑ quē modū valent ſacramenta no. legis.patet igitur ꝙ ceremonialia p̄cepta legis erant imperfecta. tercio oſtendo ꝙ iudicialia erāt imperfecta quod pꝫex duobus. primo ex modo inducendi hoīes ad obſeruationem iuſticie: ad quod ordinabantur iudicialia precepta. ſecundo ex ipſis preceptis. Primum patet ſic: proprium eſt imperfectorum hominum vt inducantur ad iuſticiam obſeruandam ꝑ timorem pene: vnde dicit Pratiusli. epl̓arum: Oderunt peccare boni virtutis amore: Oderunt peccare mali formidine pene. Hoc etiā declarat̉ ratione: quia illud quod cum timore fit penale eſt et nō delectabile: vnde dicit. jͣ. Io. iiij. Timor penam habet. oꝑariautem virtuoſe non eſt penale virtuoſo ⁊ ꝑfecto: ſed magis delectabile: ꝓpter quod dicitur. ij. Ethi. ꝙ ſignum habitus generati eſt delectatio in opere: ſed lex moſaica inducebat homines ad iuſticiam obſeruandam per timorem penarum: propter quod dicit̉ lex timoris: ⁊ in ſignuꝫhuius lex data fuit in terroribus: vt patet Exod̓. xix. Iaꝫaduenit dies tercius in quo ſcilicet data eſt lex. Sequit̉:Et ceperunt audiri tonitrua ⁊ micare fulgura: et nubesdenſiſſima operire montem: clangorqꝫ buccine vebementius perſtrepabat: tremuitqꝫ populus qui erat in caſtrisEt ſimiliter eadem ratione facies Moyſi apparuit cornuta: quando ſecundo apportauit legē in tabulis deſcriptam: ⁊ timuerūt filij iſrael: vt habetur Exo. xxiiij. In cornibꝰ .n. illis deſignat̉ terror ⁊ feritas atqꝫ ſeueritas legis.