Titulus.IIII.
ctus ad eccleſiam. Cum queritur vtruꝫ voluntas habeat̉ pro facto. Reſpōdetur ꝙ ſiue proceſſit ad actūexteriorem imꝑfectum quod plus eſt. Siue ſtetit inconfinibus cogitationis qd̓ minus eſt. non habeturtalis voluntas quo ad eccleſiam pro opere. vt apparet de eo qui erat excommunicatus. et voluit reconciliari eccleſie. et per eum non ſtetit quominus recōciliaretur. et de hoc apparent indicia manifeſta ꝙ voluit recōciliari eccleſie: ſed non potuit. ⁊ mortuus eſttalis. ſi morte preuentus abſolutionis beneficiuꝫ nōhabuit apud eccleſiam non habetur abſolutꝰ. ꝙͣuisſit ſecus apud deum. Et ratio eſt. quia eccleſia opinionem hominum ſequitur in iudicando. p̄cipue inforo contentioſo que ſepe fallitur: ſed ipſe deus ſemꝑinnititur veritati. et ideo nec fallit nec fallitur. extrade ſen. excō. A nobis. Unde tali negabitur eccleſiaſtica ſepultura et ꝙ non fiat ſolēnis oratio pro eo niſi fuerit poſt mortem abſolutus ab excommunicatione quod fieri debet. ſi in vita queſiuit abſolutionem.Aliter autem agendum in ſacramento confeſſionis.Nam ſi quis vult confiteri quod oſtendit per ſignapetens ſacerdotem. et poſtea mutus efficiatur. nō debet tali denegari euchariſtia ⁊ alia eccleſie ſuffragia:dummodo cōſtet eccleſie ſeu ſacerdoti de voluntateillius. quantumcunqꝫ leuiter etiam per vnum teſteꝫvel per ſigna ipſius infirmi. Ratio diuerſitatis in huiuſmodi eſſe pōt. qꝛ primum pertinet ad forum contentioſum. vbi requirūtur probationes ſufficientes.Scd̓m pertinet ad forum penitentiale. vbi non reqͥrunt̉ tales probationes. ¶ Si autem agatur de actibus iudicialibus ſiue de his que inter homines continue agitantur et frequentant̉. Cum queritur vtrūvoluntas habeatur pro facto. Reſpondetur. ꝙ ſiuede preterito ſiue de preſenti ſiue de futuro agatur. cuꝫvoluntas ſtat in cōfinibus cogitatōnis. in nullo ꝓcedens ab extra. nunqͣꝫ habetur illa voluntas ꝓ facto.Uerbi gratia Miſſus erat aduerſarius meꝰ in poſſeſſionē rei mee. et primo decreto poteram infra annuꝫrecuꝑare poſſeſſionem ipſam. preſtando cautionemde parendo iuri. et habui voluntatē in corde preſtandi dictam cautionem et faciendi alia neceſſaria: ſednon profeciad actum exteriorem. Certe voluntasiſta non habet̉ pro facto. vt poſtea poſſim recuperare poſſeſſionem. extra de eo qui mit. in poſ. ca. j. Siautē voluntas proceſſit ad actum aliqueꝫ. tunc ſubdiſtinguenduꝫ. quia aut actus ille fuit perfectus autimperfectus. et ſi fuit perfectus. tunc clarum eſt. ⁊ dehoc nemo dubitat. extra. vt lit. non conteſ. Quoniā.Sed ſi actus ille fuit imperfectus. tūc ſubdiſtinguēdum. quia aut fuit imperfectus propter voluntateꝫ.aut propter impotentiā. Et ſi fuit imperfectus propter voluntatem. tunc illa voluntas in tali actu imperfecto non habetur pro facto. Uerbi gratia. Habeo in corde preſtandi voluntatem cautionem prorecuperanda poſſeſſione mea. et illam voluntatemproduco ad actum exteriorem: ſed imperfectum. hocvidelicet modo. Uado coram iudice et aduerſariomeo et dico. volo recuperare poſſeſſionem meam. etduco mecum fideiuſſorem. et offero ſatiſfactioneꝫ deiudicio ſiſti. et nihil aliud facio. Certe iſte actus imperfectus fuit. quia non ſolum debeo offerre: ſed etiāpreſtare. Nam ſola oblatio fideiuſſoris non ſufficit.quod quidem locum habet in his in quibus caderepōteſt depoſitio. vt in his que conſiſtunt in probando. Sed in his in quibus non cadit depoſitio. vt inhis que conſiſtunt in faciēdo. ſufficit ſola oblatio faciendi ſeu proteſtatio. vt apparet in appellatione. inqua ſufficit ſi me offeram probare coram iudice cauſe principalis. Et ꝙ proteſtatio ſufficiat ꝓbatur eo.ti. ca. fi. Si autē fuit actus imperfectus propter im-
potentiam. tunc ſubdiſtingue. Quia aut illa imperfectio contingit propter defectum propriuꝫ aut propter defectum iudicis vel aduerſarij. aut propter caſum fortuituꝫ. aut propter factum prorſus extranei.Si propter defectuꝫ proprium. cui non poteſt prouidere tunc volūtas habetur pro facto. Uerbi gratia.Habeo voluntatem preſtandi cautionem pro poſſeſſione mea recuperanda. ⁊ procedo. ad actum exteriorem hoc modo. Nam modo compareo coram iudice et aduerſario et dico. Domine bene vellem preſtare cautionem: ſed in veritate non poſſum. quoniāpauper ſum. et propter paupertatem non inuenio. qͥpro me intercedat. Certe in iſto caſu iſta volūtas habaretur pro facto. ad recuperandam poſſeſſionem:dummodo preſtem iuratoriam cautionem. extra. deeo. qui mit in poſ. ca. j. Et extra de ſolutio. Odoardꝰ.Nam inanis eſt actio quā inopia debitoris excluditff. de arbi. l. Inanis. Fallit tamen hoc in vſufructuario qui debet preſtare cautionem de vtendo ⁊ fruēdo arbitrio boni viri. ⁊ finito vſufructu de reſtituēdo. Nam ſi ꝓpter pauꝑtateꝫ vel aliud nō pōt fideiurſorem preſtare. nō ſufficiet iuratoria cautio. ⁊ ſic nonhabebitur voluntas ꝓ facto. vt notat Azo. C. de vſufruc. l. vſufructuarius. ¶ Si aūt illa impoſſibilitascontingit ꝓpter defectuꝫ iudicis vel aduerſarij. tunciterum ē ſubdiſtinguenduꝫ: quia aut hoc eſt ꝓpter factū ipſorū: puta quia dum vellem p̄ſtare cautionem.ſtetit ꝑ iudicē vel aduerſarium quominus p̄ſtarem.quia ipſi noluerunt reciꝑe: dum offerrē ⁊ ipſam p̄ſtare vellem. et tunc voluntas habet̉ ꝓ facto. qͣꝫtum adpoſſeſſioneꝫ recuperandam. Aut impotentia contingit propter abſentiam iudicis vel aduerſarij. quominus p̄dictam cautionem p̄ſtaret. Et tunc voluntasnon habetur profacto: niſi ego iſtam cautionem preſtem coram publicis ⁊ honeſtis perſonis. vt extra. deoffi. or. paſtoralis. ¶ Si auteꝫ impotentia contingitpropter caſum fortuitum. tunc ſiue caſus cōtingat iniudicijs. voluntas habetur pro facto qͣꝫtuꝫ ad euitationem pene. vt apparet exempluꝫ de eo qui certa diedebebat in iudicio comparere ſub pena. et dum veniret ſuperuenit tempeſtas vl̓ pons fluminis eſt fractꝰ.vel flumen creuit ꝙ tranſire non poteſt. certe iſte caſus illum excuſat a pena. ff. Siquis cau. l. ij. ¶ Itemſi cōtingat caſus fortuitus in contractibꝰ idem videtur dicendum. vt. ff. ad le. ro. de iactu. l. fi. Conſueuittamen ſubdiſtingui in contractu locationis. an caſſuperueniat in perſona locatoris. an in perſona conducentis tm̄. aut in re locata. vt illa materia ſatis declaratur. ff. de var. ⁊ extraor. co. l. j. In cōtractibꝰ etiāconſueuit diſtingui. an caſus cōtingat in perſona debentis. vel eius cui debetur. et an debeatur quantitas vel ſpecies. ⁊ an mora interceſſerit vel ne. ¶ Sꝫetiam contingat caſus in vltimis voluntatibus voluntas habetur pro facto. vt apparet de illo qui reliquit libertatem ſeruo ſuo. ſi decem. daret heredi. ⁊ cūiſte portaret pecuniam incidit in latrones vel in hoſtes et pecuniam amiſit. ita ꝙ in termino ipſe non potuit heredi dare. Certe ille actus imperfectus ꝓpterimpotentiā ex caſu fortuito habetur pro facto. qͣꝫtuꝫad libertatem conſequendam. Et de caſibus contingentibus circa vltimas voluntates. pleniſſime notatur per Azo. C. de inſti. ⁊ ſubſti. ſub con. fac. l. j. ¶ Siautē contingat impotentia propter factum prorſusextranei. tunc voluntas non habetur pro facto. Uerbi gratia. Reus debebat ſiſtere in iudicio certa die. ⁊ſub certa pena. dum autem veniret ad iudiciuꝫ quidam extraneus vir retinuit eum et ſic non ſtetit iniudicio illa die talis non excuſatur a pena. Sed datur actio contra impedientem ad intereſſe. ff. Siqͥscau. l. ij