Druckschrift 
Peregrinatio in terram sanctam : mit Widmungsvorrede des Autors an Berthold von Henneberg, Erzbischof von Mainz. Holzschnitte von Erhard Reuwich
Einzelbild herunterladen
 

eam reddit fecundam. nec dubium quin fons beate virginis ortum irrigans predictumex nylo per occultos terre meatus originē ſumat. Eſt autem nylus qui et gyon. fluuiusmeſopotamie de paradiſo exiens. Et dicit̉ limatus vel terreꝰ quia turbidus eſt et limoſus. Oritur autem procul ab athlante et circumit terrā ethiopie. et deſcendit per egyptum irrigans planiciem eius. Unde dicit Hieronymus ſuper Amos. ſuper verbo. defluet quaſi riuus egypti ⁊cͣ. Nylus diſpoſitione dei totam egyptū ſemel in anno irrigat.cumulis arenarum claudentibus oſtia eius ne defluat in mare. Poſt irrigationem autēſolutis cumulis redit in alueum ſuum. et ſic tandeꝫ mare ingrediens a mari abſorbetur.Hic fluuius nutrit reptilia multum nociua et venenoſa. ſicut cocodrillos. et beſtiolamque dicitur Enidros. de qua Iſidorus libro. xij. ca. ij. Enidros inquit eſt beſtiola ex eonuncupata in aquis verſetur et maxime in nylo. que ſi inuenerit cōcodrillum dormi-entem. volūtat ſe in luto primo et intrat per os eius in ventrem et carpit omnia interioraeius et ſic moritur. Dicit etiam gloſa ſuper. xxij. cap̄. Eccleſiaſtici. gyon qui et nylusfluuius turbulentus eſt et multum cōtrahit limi. vnde limoſitatis ratione quam ſecumducit. terram per quam ducit frugiferam et valde fertilem facit. Hec gloſa. Cōſtat nimirum tota terra egypti de ſe ſterilis eſt infructuoſa. ſed nylus eam preterfluens modo vnda ſua perfundit ſed et ſecū nobiliſſimā glebam de paradiſo defert quam terre ſte-rili ſuperfundit. in cuius rei ſignum et euidens teſtimonium aqua nyli niſi turbidiſſima aduenit egypto. qua decreſcēte terram quam operuerat derelinquit terra aliena pingui et optima coopertam. de cuius ſeminali ratione nobiliſſimi generantur fructus. Etqui vt dictū eſt vltra ſepes matheree nylus nunqͣꝫ redundat ideo vltra eam locus eſt deſertus. intra vero eam locus paradiſce voluptatis.De ingreſſu ex Matherea in Chayrum.Gitur cum predicti viridarij amenitatē perluſtraſſemus. adueſperaſcente iamdie exeuntes matheream cum trutzelmanno verſus Chayrum properaba-mus. habentes a dextris ortos pulcherrimos varijs arboribus cōſitos fructibus cumulatos. in quibus palatia in caſtrorum moduꝫ videbantur exſtructa ita Chayrum ciuitas in matherea pene initium habere videretur. eo orti illidomibus a mathera cōtinuo vſqꝫ in Chayrum protendunt̉. a ſiniſtris autem niſi ſterilem vidimus terram quam nyli excreſcentia attingit. a dextris vero per ortos pre-dictos in modum maris ſe effuderat. ita arbores et edes in aquis ſtabant. Clara igi-tur adhuc die Chayrum ſumus ingreſſi. ſed priuſqͣꝫ ad hoſpicium veniremus ob lon-gum vrbis ſpacium et iter magnum profunda iam nox erat tenebre ingruerant ita abſqꝫ multis anguſtijs et laboribus ad domū ip̄ius qui nos a longe preceſſit trutzelmanni peruenimus. per vicos longos populoſos et artos ip̄m ſequentes. grauiter a paganis vexati tracti et inclamati. Tandem in ſuam receptos curiam trutzelmannus no-ſter in alatium quoddam pulchruꝫ et precioſe pictum ac ſtratum nos introduxit. vbinoctem egimus illam. Mane auteꝫ facto diſtinctas nobis cameras aſſignauit in quasres noſtras intulimus. Et quanqͣꝫ melius apud alios fuiſſemus hoſpitio ſuſcepti tractati. tamen eius abſqꝫ graui offenſa inde exire ſatis honeſte poteramus. Fuerat au-tem ip̄e trutzelmannus noſter iudeus natus ſed relicto iudaiſmo ad baptiſmum conuolans factus fuerat chriſtianus. Demum etiam fide noſtra ab negata apoſtata factus eſtet mammalucus. et ita a Soldano officijs exaltatus prediues prepotens euaſit ex pecunijs iudeorum et chriſtianorum quorum protector et ductor a Soldano eſt cōſtitutus. a quibus et pecunias per phas et nephas dole et fraude extorquet.Porro cum die illo in hoſpitio prefato eſſemus. varie ad nos beſtie monſtruoſe addu-cebantur per mauros de caſtro domini Soldani pro ſpectaculo. de quibus breuitatisgratia ſuperſedeo. Et ne tedio afficeremur ip̄e hoſpes et patronus noſter predicius adhabitacula domus ſue nos circumduxit. oſtendens nobis vxores ſuas duas et cunu-