Druckschrift 
Peregrinatio in terram sanctam : mit Widmungsvorrede des Autors an Berthold von Henneberg, Erzbischof von Mainz. Holzschnitte von Erhard Reuwich
Einzelbild herunterladen
 

iam refloritione. et odore ſuauiſſimo redolebant. In primo mox ingreſſu ficulneā quandam grandem et peruetuſtam ſub oculis habebamus. cuius truncus magnam preferebat cauaturaꝫ. ante quam due pendebant lampades ardentes. cuius rei dum inquireremus cauſam dictum nobis fuit dum virgo glorioſa illic peregre viuens nullum ha-beret locum ad quieſcendum et ipſa cum puero Ieſu ſe ad arborem illam quietis gra-tia reclinaſſet. ſtatim arbor ſe aperuit et virginem cum filio intus recipiens congruū re-quiei prebuit locum. et ob id ſicut fontem prefatum ita et arborem iſtam veneranturmodo chriſtiani ſed et ſarraceni. Ex huius arboris fructibus quia plena pendebat pomis qui ficus dicuntur pharaonis. de licentia comedimus trutzelmanni. Inde proce-dentes ad aliam quandam mirabilem venimus arborem cuius folia. xv. aut. xvi. pedeshabebāt in longitudine. in latitudine vero duos aut pauloplus. fructꝰ auteꝫ eius pomaſūt oblonga. quorū. xviij. xix. aut. xx. in vno culmo creſcunt. ſicut vue multe in vno ra-cemo. Sunt autem poma illa dulciſſima quando ad debitam perueniunt maturitatemet dicuntur muſi. et quacūqꝫ parte ſcindantur vtraqꝫ pars ſciſſure crucē crucifixi imagine gerit impreſſam. Et fertur pro certo lignum ſcientie boni et mali. cuius fructuserat vetitus. illius fuerit ſpeciei cuius arbor hec. Dicitur etiam olim ante papiri in-uentionem in folijs huius arboris prius exſiccatis antiqui ſcribebant. Habent enī fo-lia illa a ſummo vſqꝫ deorſum rectiſſimas lineas ordinate ab inuicem diſtantes ſicut hodie arte fiunt in papiro vel pergameno. Inde per odoriferas et varias gradientes her-bas venimus ad quandam maceriam ex luto et arundine cōpactam. vbi erat oſtiolumparuum ſed reꝑagulis et ſeris ferreis firmiter clauſum. Ante quod cuſtodes ſtabantcum fuſtibus et lignis nobiliſſimū balſami ortum cuſtodientes et obſeruantes ne quisillum ingredi poſſit. Ibi iterum nouo dato argento cuſtodibus hoc nos ordine intro-miſerunt vt ſex dumtaxat ſimul ingrederentur. quibus egreſſis iterum ſex introirent etſic cōſequenter. hac etiam cautione data vt nullus noſtrum de ramuſculis aut de folijsplante illius nobiliſſime preſumeret vellicare. Precedente itaqꝫ trutzelmanno et ad ſenſum ſingulis demonſtrante vidimus que longe ante de balſamo legimus et audiuimusnoſtris in terris. Nam ramuſculū digitis apprehendens cōtra ſolē eum flexit: quaſi circulum faciens. ex qua flexura crepante paululum ramuſculi cortice. gutta quedam clara et craſſa inſtar olei inde ſudauit. qua erumpente tota aeris ſuperficies miro replebatur odore. et hoc probatiſſimūˡ balſamum erat. Pluries id nobis cernentibus et ammi-rantibus trutzelmannus faciebat. ſed et manum cuiuſlibet noſtrum ab intra dicto oleovngebat. que quidem vnctio tante erat virtutis et efficacie. mox manum penetraret etab alia manus parte ſentiretur. Folia etiam balſami manibus preſſa et ramuſculi dumtaxat fricati: cōſimili redolent odore. Porro virgulta balſami vix ad menſuram homi-nis porriguntur in longum. ſimilia pene illis virgultis in quibus botri creſcunt qui dicuntur vulgato vocabulo apud nos botri ſancti Iohannis. Ter auteꝫ per menſem de-cembris ſtipites balſami cultello inſcindunur in corticibus. et ſub ſciſſura vitriola ligātur. in que guttatim oleum balſami de vulnere ſtillat et fluit. et quod primo inde colligi-tur domino dumtaxat Soldano reſeruatur. quia optimū balſamum eſt. de quo ſi quisalius tolleret morte mox plecteretur. Inde ip̄e quattuor potentiſſimis regibus ſuis cō-uicinis encenia tranſmittit. videlicet magno Cham de cathey. p̄ſbytero Iohanni. xſanſſa domino tartarorum. et magno Turco. Quod autem ſecundo colligitur et tercio noneſt adeo excellens vt primum. et id venditur Chayro. raro tamen puruꝫ. ſed vel oleo velaqua roſacea vel alio liquore permixtum. Itaqꝫ per ortum illum ameniſſimū tranſeuntes maiorem in modum delectabamur varietate virgultorum. et rapiebamur ex hoc inhoc. ammirantes vehementer tam ſubitam terre illius alterationem. Nam extra ſepemquo villa cingitur matharea omnia ſunt loca inculta. arrida. ſterilia. et ſolis ardoribuscombuſta. magno deſerto cōtinua per quod veneramus. Sed ſi quis recte conſidereteiuſdem loci ſitum mox deſinet ammirari. Nam nobiliſſimus paradiſi fluuius Nylusſue inundationis tempore in mathaream vſqꝫ contingit et totam terram infundit. et itam iiij