que in mundo ſunt ſpe et deſiderio amoreqꝫ viſionis et fruitionis diuine. quę eterna eſtet ſemper manens cōtenni precipiens dum carnales et fluxas infelicium mentes cōpri-mit. ab ea diffugiunt. quia pugnare contra carnis cōcupiſcentias nolunt. Hoc tamencertiſſimū omnibus ſit quia neqꝫ iudei neqꝫ pagani neqꝫ chriſtiani quomodocūqꝫ ſe exterius habeant. venientes ad ſarracenos. etiam ſi ſe eſſe de ſecta eoꝝ foris ſimulent nun-qͣꝫ tamen ex corde ſunt. Simulant aūt ſe eſſe quod nō ſunt. vt ſicut predixi aliquod corporis euadant incōmodū. Aut vt porcinis voluptatibus quarum apud eos copia et licentia eſt perfruantur.Ceterum quemadmodū ſanctus doctor aquinas in ſumma ſua cōtra gentiles libroprimo. capitulo. vi. notat. Alia penitus via fuit introductionis legis mahumetice et ve-ritatis euangelice in orbem hincinde. Siquidem lex noua et euangelica nōniſi diuinomiraculo mundo fuit ꝓpalata. Secta vero mahumetica oppoſito totaliter modo. Quodhinc potiſſimū liquet. Nam in lege euangelica omnē intellectū humanum tranſcendentia predicantur. vt eſt trinitas perſonarū cum vnitate eſſentie in diuinis. et natura diui-na ac humana in chriſto hypoſtatice cōiuncte. et huiuſmodi que omnino naturalis in-tellectus cognitionē excedunt. In ſecta vero mahumeti nil traditur credendum. niſi qd̓facile a quolibet mediocriter intelligenti naturali poteſt ingenio cognoſci. vt eſt vnitasdei et chriſti hominis excellentia ſuper alios prophetas ante eum et huiuſmodi. Multi etiam hominū ſubſtantias ſpirituales ſeparatas nō cognoſcunt. ideo etiam in deo etangelis mahumet poſuit corporeitatē. Et hec vna cauſa eſt ꝙ plures ſectam illam ſuſceperunt tanqͣꝫ cognitu credituqꝫ faciliorē. Preterea in veritate euangelica vt ſupra habi-tum eſt carnales voluptates cohibentur. vt ſunt veneree delectationes. honores. diuitieet huiuſmodi. At cōtra in ſecta predicta. omni carnali voluptati laxantur habene. quinetiam faſtus et pompe. velut quedā virtuoſa predicantur. ideo multi eam ſequunt̉. Amplius in enangelica veritate ꝓmittuntur premia nō modo inuiſibilia ſed etiam a morta-libus incōprehenſibilia. vt manifeſtum eſt ex illo apoſtoli verbo. Oculus nō vidit necauris audiuit ⁊cͣ. que preparauit deus diligentibus ſe. Ab huiuſmodi aūt nō multū in-clinantur naturaliter homines. quin potius ſenſibilia amplectuntur. que in lege mahumetica mercedis loco promittuntur. Inde eſt ꝙ tanta multitudo peſtifere huic ſecte ad-heret. quoniam ſtultorum infinitus eſt numerus. Unde iure meritoqꝫ pro maximo de-putatur miraculo noua in lege ꝙ ip̄a per ſimplices et ideotas in totum diffuſa orbē ter-rarum. puta per apoſtolos predicata. mortaliuꝫ animos per fidem euangelij eouſqꝫ at-tollit. vt viſibilibus ſpretis. ſola inuiſibilia querant. ſequantur. ſperentqꝫ. deo nimirumverba illorum credibilia faciente. ſignis. portentis. et virtutibꝰ varijs. miriſqꝫ ſancti ſpi-ritus diſtributionibꝰ. Hec ſane cauſa eſt qua freti ſine vlla ambiguitate ſuſcipimꝰ quic-quid mater eccleſia vniuerſalis et apoſtolica docet. vſqꝫ adeo vt pro tantorum documētorum aſſertione. per dei gratiam omni genere tormentorū mori nō timeamus. ſcientespro certo vitam nobis glorioſam reſtare in celis. quam nobis cōcedat poſt hanc miſe-ram fragilem et caducam vitam ip̄e qui vite mortiſqꝫ habet imperium chriſtus in ſecu-la benedictus Amen.Circa quintū de diuturnitate durationis illius ſecte.Ttendendū ꝙ nōnulli mirant̉ de hoc ꝙ ſecta iſta tam erronea et vicioſa vt dictum eſt tamdiu durat. cum ex curſu veteris et noui teſtamenti vſqꝫ ad ip̄aexcluſiue nulla ſecta ſeu ritus erroneus tante fuerit duratōis. Uidemus enꝙ aſſirij et chaldei perſe et greci qͥ populū dei ꝑ interualla tꝑm afflixerūt. fuerunt paruedurationis reſpectu durationis illiꝰ ſecte. Similiter rhomanoꝝ et idolatrarū ſecta modicum durauit reſpectu iſtius. Ꝙ ſi dicat̉ ꝙ hmōi durationis nō eſt cauſa querenda. cūſit ex volūtate diuina hoc ꝑmittente. cuius ſcꝫ voluntatis cauſa nō eſt q̄renda. hoc nonvidetur ſufficere. Nam licet diuine voluntatis q̄ eſt eius eſſentia nō ſit cauſa querendācum ſit prima cauſa omnium. nihilominus tamen de eius effectibus a ſanctis et iuſtisviris nonnunqͣꝫ cauſe queruntur in ſimilibus. Unde Ieremias capitulo. xij. deo dicit.quare via impiorum proſperatur bene eſt omnibus qui preuaricantur ⁊ inique agunt.
Druckschrift
Peregrinatio in terram sanctam : mit Widmungsvorrede des Autors an Berthold von Henneberg, Erzbischof von Mainz. Holzschnitte von Erhard Reuwich
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten