Druckschrift 
Adami Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum
Entstehung
Seite
26
Einzelbild herunterladen
 

26

M. ADAMI GESTA

86i. ostensa sunt ab anno Domini 86-1, qui est a ab ordinationearcbiepiscopi' 1 30. Ipse enim qui transtulit, et vitam etmiracula eius singulis libris comprehendit.

34. Sique temporum seriem diligenter computemus,ipsum est tempus quo in Saxoniam translatio sancti Ale-xandri contigit 1 . In qua illud memorabile videtur, con-fessorem nostrum cum advena martyre certasse, quis eorumvideretur esse maior et in gratia sanitatum populis accep-tior. Einhardus 0 in Gestis Saxonum haec dulci calamoprosequitur.

35. Interea beatus Ansgarius captivos redimendo,' tribulatos refovendo, erudiendo domesticos, barbaris* 1 euan-

gelizando, foris apostolus, intus monachus, nunquam legiturociosus. Nec solum erga suos, verum et e alios f , quomodoviverent, sollicitus. Episcopos etiam tam voce quam litte-ris, ut vigilarent supras dominicum gregem, hos arguit,illos obsecravit. At vero regibus Romanorum pro sualegatione, regibus Danorum pro christiana fide crebromandavit. Extant epistolae eius plures huiusmodi. Unamvero, quam scribit omnibus episcopis de sua legatione,quam ab Ebone orsam asserit, ita h claudit: 'Deprecor,inquiens 1 , 'ut apud Deum intercedatis, quatinus 1 ' haeclegatio crescere et fructificare mereatur in Domino. Iamenim Deo propitio et apud Danos et apud Sueones fun-data est ecclesia Christi, et sacerdotes absque prohibitioneproprio funguntur officio. Omnipotens Deus faciat vosomnes huius operis pia benivolentia 1 participes, et in coe-lesti gloria Christi coheredes 2 .

36. Supervixit autem" 1 post illam plenariam Hamma-burg et Bremae copulationem annos septem. Sedit" omnesannos 34. Cuius depositio summa veneratione colitur

865 . 3. Non. Februarii. Obiit 0 anno Domini 865, indictione 13,Feb. 3. qui est Ludvici secundi 26, sepultusque est in basilicasancti Petri ante altare sanctae Dei genitricis Mariae.Eadem p die, qua ipse commendatus est, Rimbertus, diaco-nus *J eius, a clero simul et populo electus est. Qui etiamVitam sanctissimi" patris veridico sermone describens, more

a) annus add . 2. 3. 4. b) episcopi 3. c) Einardus 2. Eginhardus 3. d) bar-baros 2. 3. 5. e) verum etiam 3. verum etiam erga 2. 2a. verum erga 4.

f) alienos 2. 3. 4. g) super 5. h) et ita 1. i) inquit 2. 3. 4. k) qua-tenus 2. 3. 5. 1) benevolentia 3. 5. m) sanctus Ansgarius addit 4. n) autem

addit 4. o) ergo addit 4. p) vero addit 4. q) thaconus 2. r) sancti 4.

1) Conf. Vitam S. Willehadi in app. §. 12 et 13; Translat. S. Ale-xandri SS. T. II, p. 674, ubi tamen illam translationem contigisse

anno 851 ex Annalibus Xantensibus h. a. est demonstratum. 2) V.Hamburg. Urkundenbuch n. 17*