Druckschrift 
Adami Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum
Entstehung
Seite
41
Einzelbild herunterladen
 

HAMMABURG. ECCL. PONTIF. LIB. I.

41

impugnati, cum vi et armis nequeunt resistere, callidahostes aggrediuntur arte decipere. Qui sinum maris im-pacati per centum et amplius stadia latentium molibussaxorum obstruentes 3 , periculosum aeque suis ac praedo-nibus iter meandi fecerunt. Ad quam stationem, quia btutissima est in c maritimis Suevoniae regionibus, solentomnes Danorum vel Nortmannorum itemque d Sclavorumac e Semborum naves aliique Scithiae populi pro diversiscommerciorum necessitatibus sollempniter convenire.

63. In eo portu confessor Domini egressus, insolitapopulos appellare coepit legatione. Quippe Sueones etGothi, vel si ita melius dicuntur Nortmanni, propter bar-baricae excursionis tempora, qua paucis annis multi regescruento imperio dominati sunt, Christianae religionis peni-tus obliti, haut f facile poterant ad fidem persuaderi. Acce-pimus s a saepe dicto rege Danorum Suein 1 ', tunc apudSueones imperitasse quendam Ring cum filiis Herich ‘ etEdmund, ipsumque Ring ante se habuisse Anund k , Bern 1 ,01aph m , de quibus in Gestis sancti Anscharii legitur 1 , etalios n , quorum non occurrit vocabulum °. Et credibile estathletam Dei UnnimP eosdem reges, quamvis non credi-derint, adisse eorumque licentia verbum Dei per Sueoniampraedicasse. Meo autem arbitratu, sicut inutile videtur,eorum acta scrutari, qui non crediderunt, ita impium est,praeterire salutem eorum?, qui primum crediderunt, etper quos crediderunt. Sueones igitur et Gothi a sanctoAnsgario primum in fide plantati, iterumque ad paganis-mum relapsi r , a sancto patre Unni sunt revocati. Sufficithoc scire, ne, si plura dicimus, mentiri velle dicamur s .'Melius enim est’, ut ait beatus Ieronimus, ‘vera dicererustice, quam falsa diserte proferre’ 2 .

64. Perfecto autem legationis suae ministerio, cumtandem redire disponeret, euangelista Dei apud Bircamaegritudine correptus, ibidem fessi corporis tabernaculumdeposuit. Anima vero, cum multo animarum triumpho

a) obruentes 3. b) quae 5. c) in de.est 3. d) item 1. e) atque 2. 3.solent Danorum, Nordmannorum, Sclavorum atque 4. f) haud 2. 3. 4.

g) autem addit 4. h) Sven 3. i) Eric 2. Erich 4. k) Amind 5. Amund 3.

1) Biorn 3. Biorn et 4. m) Olaf 2. n) aliosque 4. o) occurrunt vocabula 4.

p) Unni 2. 3. 5. q) Sicut enim inutile est, acta non credentium scrutari, itaimpium arbitramur, eorum preterire salutem 4. r) relapsi ad paganismum 2. 3. 4.s) Sufficit — dicamur desunt 3. t) Sufficit — proferre desunt 4, eademque defuissein cod. Ranzoviano refert Maderus.

1) Vita S. Anskarii c. 19. 11. 26. 30, 2) Hieronymi epistol. 2,

(ed. Paris. 1684. T. I, pag. 10 F): Multoque melius est e duobus im -

perfectis rusticitatem sanctam habere quam eloquentiam peccatricem .