AD A MT GESTA HAMMAB. ECCL. PONT.
IX
tolino in libris monasterii Soroe in Selandia Andreas Vedel( Veil eius ) Gesta pontificum Hammaburg ensium in quatuorlibros dispartita anno 1579. typis expressit. Qui codexlibrum etiam de Situ Daniae amplectebatur, de quo videinfra sub Nr. 8 et 8b. Delatus est postea in bibliothecamuniversitatis Havniensis*, ubi in incendio anni 1728. cumaliis eiusdem cimeliis interiit. Asservabatur ibidem in capsaAmbrosii, parte prima, ordine primo, inscriptus: Gesta pon-tificum Bremensium est nomen istius libri. Scholia plurimain hoc codice reperiebantur, quae in codice Guelferbytanoexstant, attamen abbreviata. V. schol. 48. 53. 55. 56. 9l.
Alia pilane desunt, veluti 43. 45. 61. 62. 68. 77 etc.
4) Codex bibliothecae regiae Havniensis membranaceus,in collectione vetustiore Nr. 2296, elegantissime scriptussaeculo XIII. Quaternionis noni folia quaedam desunt,quare in medio c. 21. libri IV. desinit 1 2 . Saeciäo XVI. Ham-burgi invenimus eum apud Ioachimum Mollerum, considem(f 1558), eiusque filium Everhardum, * proconsulem (f 1588), >• 273.quorum nomina folio primo inscripta sunt. Idem videturesse manuscriptum quod Sperlingius MS. HamburgenseScheeliorum vocat 3 * . Anno 1746. Michael Eichey, professorgymnasii Hamburgensis (f 1761), illud tenuit, nomenquesuum ei inscripsit, cuius ex libris in manus F. C. Sevelii,regi Danorum a consiliis, pervenit, apud quem Langebe-kius eo usus est*. Post Sevelii mortem anno 1781. biblio-theca regia Havniensis librum acquisivit 5 .
In hoc codice et proxime sequenti textum ab eo quemcodices modo dicti praebent plane discrepantem invenimus.Verborum constructio non tantum saepissime immutata est,sed ea quae Adamus ex scriptoribus antiquioribus depromtaaffert, cumipsms verbis confunduntur, totusque textus secundisnec tamen doctis curis editus videtur. Pecensio haec Al-berto Stadensi iam prae ocidis fuit, ut ex eius excerptiselucet, qui et ipsa scholia 21. 22. et 33. transscripsit, quaeex chronico Sigeberti Gemblacensis hausta manus secundacodici nostro adiecit. Hanc autem recensionem Adamo nondeberi, vel maxime inde patet, quod nec in ea nec in dedi-catione nec in epilogo omnimodo ad eventus recentiores seurecensionem novam alludatur.
1) A. H. Lackmann, De codice biblioth. Academiae Havniensis mem-branaceo, in quo Adami Bremensis opera inscripta fuere, dissertatio
critica literaria, Kiliae 1746. 4°. 2) Archiv T. VI, p. 843 sq.,
T. VII, p. 449 sq. 3) Apud E. I. de Westplialen, Mon. ineditor.
T. II, p. 666. 4) Scriptor, rerum Danic. T. I, p. 52. 5) Werlauff,
Histor. Efteretning'er om det store kongel. Biblioth. i Kiöbenhavn, p. 229.