IV
ADAMI GESTA HAMMAB. ECCL. PONT.
Sermones et Epistolae 1 2 Lucani Pharsalia' 1 , IuvenalisSatirae 3 * ; itemque Persii*. Noti ei fuisse videntur Ciceronislibri de finibus 5 * et Somnium Scipionis 0 . Nullius tamenopera saepius manibus versavit quam Sallustii, ex quonoster, hac in re similis Wiclukindo et Lamberto Hers-feldensi, et totas sententias depromsit et saepenumero locu-tiones breviores in textum suum recepit 7 . Laudantur Ma-crobii libri in Somnium Scipionis 8 , Orosii Chronica 9 , Solinipolyhistor 10 , Marciani Capellae libri de Geometria in eius-dem opere de nuptiis Philologiae 1J . Citantur quoque BedaeVenerabilis libri de temporum ratione et de rerum natura 12 ,et sancti patres Ambrosius l3 , Hieronymus 14 , Gregarius , 15 ;Historia ecclesiastica tripartita, quae Cassiodoro ascribisolet, laudatur 16 * ; Pauli Diaconi quoque historia, ut videtur,Adamum non latuit 11 . Minime vero Adami fontibus an-numeranda sunt Sigeberti Gemblacensis Chronicon et Liberde pontificum Romanorumvitis Liutprandoperperam adscrip-tus, quippe quae opera post Adami scholastici tempora com-posita sunt 18 . Refertus est praeterea Adami sermo locis escriptura sancta depromtis. Ad carmina historica seuTeutonica seu populorum septentrionalium non attendebat 19 .
Praeter chartas et scripta, quae evolvit, Adamus con-suluit quos testes fide dignos de rebus gestis et de terris etmoribus populorum dioecesi Hammenburgensi subiectoruminvenire potuit. Quorum nemo erat gravior quam rexDanorum iam supra laudatus Svend Estrithson. Praetereaprovocat ad Adalbertum archiepiscopum 20 , ad episcopumquendam D anorum 11 , ad nobilem quendam de terra Nordal-bingorum 22 , ad comites episcopi Adcdivardi vanioris, alios-
1) Prolog 1 . 1. II, c. 21; 1. III, c. 9. 61; schol 118. 149; Epilog, v. 8.
2) L. I, c. 2. 30; 1. II, c. 25. 76; 1. III, c. 13. 16. 37; 1. IV, c. 21.
32. 40. 42; schol. 127. 3) L. I, c. 44; 1. III, c. 37. 64. 4) L. III,
c. 61. 5) L. III, c. 27. 6) Praefat. 7) L. I, c. 3. 59; 1. II,
c. 5. 55; 1. III, c. 1. 25. 26. 30. 33 bis. 34. 35 bis. 36 bis. 38.
46. 55 bis. 56. 57 ter. 61. 62. 70; (1. IV, c. 46); schol. 127.
8) L. IV, c. 40. 9) L. I, c. 3; 1. IV, c. 21; cf. c. 34. 10) L. II,
c. 19; 1. IV, c. 7. 19. 21. 25. 26. (34.) 35; schol. 132. 11) L. IV,
c. 12. 19. 34. 38. 12) L. IV, c. 35. 40. Bedae Historia eccl. Anglo-
rum exscribitur in scholio 20. 13) L. I, c. 41. 14) L. I, c. 63.
15) L. IV, c. 42. 16) L. II, c. 48. 17) L. I, c. 3; i. IV, c. 38;
schol. 123. 141. 18) Schol. 11. 21. 22. 33; cf. Var. lect. ad. 1. I,
c. 52. 19) Quae dicit Adamus 1. IV, c. 16. de cantilena quam rex
Svend ipsi recitavit, plane aliud sibi volunt, ut et voce recitare
Adamus saepe de auctoribus suis utitur. Vid. 1.1, c. 54; 1. II, c. 19.
24. 28; 1. IV, c. 17. 19. 25. 38; schol. 119. 20) L. III, c. 2. 15.
46 55; 1. IV, c. 39. 21) L. I, c. 59. 22) E. III, c. 21.