Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
342
Einzelbild herunterladen
 

842

Facultas Artium.

scolasticiun facere presumat, sub pena duorum solidorum fiscoapplicandorum, tociens quociens huic contrauenerit statuto.

33. Item statuit, quod singuli Scolares et Baccalaurii intercia aut quarta lectione, similiter et exercicio, se inscribi

silentium iuponat, astrictum esse volumus) arguens quiescere nolit,presidentem ipsum aut respondentem impellat atque inducereconetur, vt respondeat, extunc talis magister arguens penam in-currat 1 flor.

Item nullus magistrorum in eorundem disputatione alterimagistro, qui tunc actu arguit, aut antequam argumenta suaconsummauit atque quieuit, suum argumentum soluendi aut repre-hendendi animo reassumere presumat, neque verba sua eidem ad-huc interponat aut intermisceat vel interrumpat, quibus alterisuum argumentum soluere conetur, aut quibus eum, quo minuspacifice ipsum deducere queat, impediat, neque volumus quem-quam per hoc releuari, quod dicat se aliquid dicturum cum li-centia vel supportatione decani, vel cuiusuis alterius, sed ipso factoincurrere dimidij floreni penam sine gracia fisco fac. soluendi.

Item magistris, qui tempore disputationis ordinarie sunt inexamine aut temptamine , si alias consueuerint visitare disputa-tiones, debet dari pecunia, que magistris arguentibus dari solet.

De officio Decani in disputatione ordinaria ma-gistrorum et baccalaureorum.

Decanus in propria persona disputationibus tam magistro-rum quam baccalaureoriun presens sit a principio vsque ad finem.Quod si negligens fuerit, per facultatem admoneatur, et si ad-monitus se non emendauerit, sed in sua negligentia perseueraue-rit, facultas eum iuxta excessus qualitatem punire aut alium eli-gere teneatur.

Item si nonnunquam contingeret, quod decanus ex causalegitima in persona propria vni vel pluribus disputationibus In-teresse non posset, tunc vnum alium, de consilio facultatisexistentem substituat, qui omnia ea, que ipsum decanum in actudisputationis concernunt, diligenter faciat, sub eodem debito quodecanus.

Item decanus in disputatione nulla soluere debet argumenta,