Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
341
Einzelbild herunterladen
 

Statuta 1477 u. 1505.

341

mal ibus quacunque occasione retrahantur, statuit artium facul-tas , vt tempore clisputacionis ordinarie tam Magistrorum quamBaccalaureorum aliorumque actuum formalium nullus Magistro-rum aut Baccalaureorum resumere, aut alium quemcunque actum

hanc penam non curauerit et per decanum admonitus non cessa-uerit, pena arbitraria per facultatem infligenda puniatur.

Item magister arguens suum argumentum proponere et sco-lares id ipsum assumere debent, presidente scolarem sic dirigente:ecce illa est maior aut minor et quid dicis ad eam , quod sirespondens non respondeat, quia forsan ignarus, presidens magi-ster soluere possit argumentum, arguente nihil replicante.

Item in disputatione magistrali artistarum neque arguensneque magister presidens illis vtantur terminis vel loquendi mo-dis videlicet heresis , hereticum et similibus, dicendo vel infe-rendo aliquid fore hereticum vel sapere heresim, suspectum deheresi, erroneum in fide, vel damnatum per ecclesiam , asininumvel stolidum, verum ab illis abstinere omnino volumus et mode-stis vti verbis scolasticis, puta sic dicendo: non videtur ver.ltm,vel est inconueniens , inprohabile, inopinabile. Volumus preterea,vt omnes a reliquis verbis, licet minus mordacibus, abstinere stu-deant, rationibus et auctoritatibus, non contumeliis aut conuiciisdisputando. Qui si eciam in huiusmodi, licet minus mordacibus,excesserint, subiacent pene duorum florenoriun, vt habetur supracapitulo precedenti, sic incipienti: Item conclusum est, quodnullus magistrorum etc.

Insuper volumus, vt de nulla disputatione mere theolo-gica quisquam artistarum se in scolis eorundem intromittat, itavt pro conclusione vel positione sue disputationis teneat, necvllum doctorem sue vie quisquam alio extollat vel efferat titulo,quam consueto. Et si inter disputandum aliqua occurrerit pro-positio theologica, que pregnans existat aut aliquam obscuritatempre se ferat, quam arguens ipse vel assumit, vel inferre conatur,extunc ipse magister presidens, eandem nequaquam iudicare ha-beat, si vera sit vel falsa, verum dicat: neque vestrum est, Meillam inferre vel assumere, neque meum est, hic ad eam respon-dere. Quod si deinde ad hec verba presidentis vel decani autvicedecani (quem sub sui officij debito, vt diligenter in hoc casu