Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
289
Einzelbild herunterladen
 

Statuta 1539.

289

sancti implorent, Deinde materiam ulterius in examine progre-diendi atque respondendi, uel ut uocant, puncta Candidatis dis-tribuant et designent. Quibus ita peractis Decanus unicuiqueDoctori materiam, de qua inquiri debet, et tam locum, quamtempus et horam examinis significato, et ut ibi simul conueniant,per Juramenta sua admonentor et uocantor.

2 . Decanus etiam a Candidato, quam primum admissus estad examen prinatum, pecuniam Doctoribus pro labore, quemin explorando ipsius ingenio capient debitam, ad se deponi exi-gito. Caeteras autem impensas quibuscunque debitas, nisi antepromotionem publicam per omnia exsoluerit, promotori titulumei conferre prohibetor.

3. Priusquam conuentus pro distributione honorum publicecelebretur, Candidati si sint plures, per Decanum de locationeconciliantor, ut ordo inscriptionis inter eos recte obseruetur. Curetin die I u o n i s haberi orationem in laudem legum aut Iuonis,et inuitentur ad prandium Doctores cum studiosis Juris et pedello,et tantum sint ad hoc festum professores Juris asymboli cumOratore et pedello.

De lectionibus et ferijs.

Doctores, ut ordinarie doceant conducti siugulis diebus pub-lice unam lectionem hora constituta sibi in auditorio Juris sin-guli praelegunto, demptis vacationum ac feriarum diebus, quorumCatalogus his sequitur.

Vacationum haec sunt tempora.

A Vigilia Thomae Apostoli usque ad Epiphaniae diem.

Ab Esto mihi usque ad Dominicam Inuocauit.

A Vigilia Palmarum usque ad octauas Paschatis.

A Vigilia Pentecostes usque ad Festum Trinitatis.

His duo in singulis Nundinis dies accedunto.

A sexta die Julij usque ad decimam Augusti pro Canicula-ribus.

A. festo Michaelis usque ad Diui Lucae diem pro Vindemia-libus.

His accedunt festa, quae uocantur Collegij, DiuorumSebastiani. Gregorij. Conradi.

Urkunden der U. Tübingen.

19