288
Facultas Juridica.
alia facultatis sunt, nouo Decano sub fide Juramenti sui ad ma-nus reddito.
V.
Praemium Decani.
1. Honorarium precium Decani, pro laboribus et operis im-pensis uice Stipendij de aerario Studij Juris persoluendum, sexfloreni sunto.
2. Quisque Decanus omnium ex ordine nomina, qui sub ma-gistratu suo honorum insignia adepti sunt, et precium serariostudii iuris ab eis in pecunia numeratum in albo huius studijanno simul ac die additis, ex more conscribito. Pro qua inscrip-tione Baccalaureus quatuor solidos, Licentiatus uero uel Doctorseptem solidos ei soluere tenentor.
3. Si aduena sit, siue Doctor, siue Licentiatus, huc ad nosprofectus, et in numerum Consiliariorum adhibitus, Collegio nostroflorinum unum, Decano similiter, ut isti, qui hic apud nos gra-dus fecerunt aut titulos consecuti sunt, Ministris autem publicisdimidium florinum soluito. Baccalaureus uero dimidio minuspraestato.
4. Decanus gradum decernentis et eorum quibus decerni de-bet , expressa nomina per manum Notarij et sub sigillo Collegijin studio Juris publice adfigi curato.
5. Collegium Studij Juris habeat deinceps arcam, duabusseris et clauibus probe munitam, in qua instrumenta et alia sibinecessaria inclusa seruantor. Clauium unam Decanus, alteram adid deputatus successor habento.
VI.
De petitione honorum.
1. Vbi petens honorem admissus est ad publicum exa-m e n, Decanus hoc per Schedulam uel ministrum publicum quin-que diebus antequam peragatur istud Doctoribus indicato. Etnihilominus tamen pridie ante insequentem publici examinis diem,reliquos ac singulos Doctores per Schedulam mane ad horamquintam tempore liyemali, ad quartam uero horam aestiuo tem-pore in ecclesiam conuocato. Primum illic, ut gratiam Spiritus