Statuta 1538.
271
tribuere, Theologiae candidatos in album recensere. Consiliumcogere. sententias rogare, quae memoria conseruanda in librumstatutorum referre, de pecuniis receptis fidam rationem reddere.
Si Decanus officium suum exercere nequiuerit, alius eligatur.Si vero abeundum ei sit, vices praecedens gerat. Functo officiomunus facultati resignato, successori rationem reddito.
De vita et honestate.
Omnes homines honestas et decus decet, hinc leges traditae,vt qui parere libenter voluerint, meliores, qui noluerint, certenon deteriores coherciti poenis efficiantur. Theologiae vero stu-diosos honestatem et decorem maxime seruare oportet, ut luxeorum coram hominibus sic luceat, ut pater noster, qui est incoelis, a cunctis glorificetur, et ne nomen Dei coram hominibusaudiat male. Communibus igitur de honestate vitae et morumscholasticis legibus et ipsi tenentor, et tanto magis, quantoplus honestas eos decet, transgressores secundum excessum pu-niuntor.
De his qui gradum facere volunt.
Arrogantia ignorantiae comes, radix est omniam errorum.Nemo igitur indoctus, imperitus ad honores, ignorantia pecuniaredempta, sed commendatus virtute et eruditione sua admittatur.
Candidamus Theologiae, consensu totius Theologicaefacultatis consilii, specimen publicum publica disputatione suaeeruditionis dato. Deinde inscribitor albo facultatis. Libri duoex veteri ac nouo Testamento assignantor, quos publice profi-teatur, fide data inprimis, triennio si magister fuerit, sin minusquadriennio se studiose diligenter Professores sacrarum literarumaudivisse, neglexisse huius doctrinae horas nullas. Et si quasneglexerit, narret, det pro neglectis poenam. Disputationibusinterfuisse ab initio ad finem usque. Nec baccalaureorum, quosvocant, lectiones contempsisse sed compleuisse.
Sacramentum.
Velle optima fide, summo studio sacris incumbere , germaneinterpretari, Praeceptoribus obedire, debitum honorem deferre,paci studere, aduersus veram Christi religionem nihil docere, hae-