Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
270
Einzelbild herunterladen
 

270

Facultas theologica.

IV.

[Statuta 1538.]

Si quam omnium professionum ordo decet, Theologiaminprimis h uius obseruatione decorari existimandum, quae, quantomaior illius est prestantia, tanto accuratius coli debet. Hiis enimartibus ornamenta hominum opinionibus plerumque conciliantur.Hffic autem sola veritatis ratione continetur et commendatur, aqua si ordinis quasi concinnitas absit, manifestum est illam con-sistere non posse. Qui quidem modus maxime conueniens et rectushoc tempore videretur futurus esse, eum breviter paucis capitibusdescripsimus. Atque is in hac professione vt comprobatus abvniuersitate ipsa scholastica, merito valere obseruarique ab om-nibus Theologiae studiosis atque professoribus debebit, quo omniadecenter et placide gerantur. Et ad laudem primum DEI, de-inde etiam vsum salutarem hominum constituantur, quo nequeDeo quicquam gratius neque vniuersitati nostras scholasticas glo-riosius fieri possit.

De Decano.

Primum omnium preponi vnum aliquem huic curae oportet,vt recte et ordine secundum expositam praescriptionem omnia ge-rantur, qui quidem Decanus vt hactenus vocetur. Eum Theo-logiae professores, qui reipuhlicas Theologicae professionis presunt,eo die, quo Rector studii huius legitur, legunto.

Sacramentum Decani.

Velle se omni cura diligentia et fide fungi officio suo , im-primis pietatem colere, paci et otio reipuhlicas studere, admini-strationem scholasticam professionis suae sedulo, accurate, fideliteragere.

Decani prouincia seu officium.

Vt sacrae literae vere et genuine doceantur, nullum erro-rem ac prauitatem doctrinae fouere, defendere, inueherevelle. Disputationes, orationes singulis suo quoque tempore dis-