266 Facultas theologica.
sumptionibus, per quot eciam horas huiusmocli producta fueritdisputatio.
Item Magistri resumentes debebunt resumere regulariterscriptum alicuius doctoris theologie circa Sententiarum libros di-gestum aut quotlibeta vel summam alicuius doctoris theologieea pertractantem, que in Sententiarum libris memorantur. Sitamen Magister ipse resumens ob materie qualitatem, que circapredicta scripta quotlibeta vel summas doctorum emergit, neces-sarium iudicauerit vel vtile, ad aliquantulum temporis interse-rendo et quasi pro ampliatione digrediendo resumere titulum ali-quem de summa alicuius collectoris, id eius arbitrio relinquendumduximus, eo quod collectores in certis titulis nonnunquam ma-terias saltem agibilium et casualium rerum particularius, quamqui maiestaiem Sententiarum commentati sunt, digesserunt. Quinimo si interdum vtilitas aut rationabilis poposcerit causa, possetresumptor ad tempus alium vtilem tractatulum resumere, dum-modo eciam auditores eundem sibi comparandum inuenirent. Re-gularis tamen resumptio et regulariter loquendo fieri debet inscriptis et summis atque quotlibetis supra memoratis, nequetantum in apicibus speculatiuis et scholasticis, verum eti^m inmateria moralium casualium atque agibilium suos curent insti-tuere in resumptionibus auditores.
Item Magistri distinctarum viarum ita distinctis resumerecurent horis, vt auditores vtriusque vie si optauerint vtramquevisitare resumptionem valeant, nisi aliquo impedimento occurrenteid ad tempus saltem modicum obseruari nequeat. Item resumptoraliqua die debitam negligens resumptionem eandem alia die va-cante supplere valeat, dummodo huiusmodi suppletio intra eandemfiat angariam, in qua commissa extat negligentia, siue huiusmodisuppletio negligentiam ipsam sequatur, siue eandem quadam pro-uidentia suadente preeesserit. Item Magister theologie debitamnegligens resumptionem sese super ea fide qua et super lectioneordinaria neglecta denunciare sit astrictus, soluat quoque penamquatuor solidorum pro vna resumptione neglecta et pro vna or-dinaria neglecta vnam libram quatuor solidos, dummodo iste Ma-gister in stipendio summam centum habeat florenorum. Si au-tem in stipendio habeat tantum quinquaginta, is soluat pro or-dinaria neglecta medium florenuin et pro resumptione quatuor