Ordinatio 1496.
265
bnnt duo Magistri alterius vie, sola ea die, qua is cui resumptiopro tunc incumbit legit ordinarie, simul etiam quadragesimalitempore exceptis, poteruntque Magistri huiusmodi resumptionesdomi vel in scholis publicis perficere, quod eorum arbitrio etbeneplacito relinquendum duximus. Item duo Magistri vnius vie,quoad resumptioues per se perficiendas taliter inter se conue-niant et conuenire debent, quod vnus ex ipsis per dimidium an-num supradictam perficiat resumptionem, alter autem per reliquumdimidium annum, vel alternis angariis huiusmodi tempora equaliterdiuidendo, secundum quod ipsis magis expediens visum esse fuerit,dummodo nequaquam alternatis diebus aut mensibus illam perficerecontendant. Poteritque resumptor pro tempore vie sue sociumsubstituere, si se ex aliqua causa ingruente absentare vel ad tem-pus modicum infirmari contingeret, quem si habere nequiret,eandem quam neglexit alio tempore supplere valeat resumptionem.
Item si alicui Magistrorum resumentium placuerit vel domi velin publicis scolis extraordinariam in theologia sua sponte et obexercicium scholarium tenere disputationem, is a tot censeaturliberatus resumptionibus, per quot horas huiusmodi tenuerit dispu-tationem. Hanc autem extraordinariam vocari volumus dispu-tationem, ad quam tenendam Magistri theologie non astringunturex ordinatione principis nostri patroni bone memorie, in quadenique Magister ipse non presidet, sed tantum assidet, dirigensarguentes et respondentem, scolasque 1 in soluendis argumentisinformat nec ipse quasi per horam vt alias consueta soleunitaterespondentem impugnat aut examinat, cui etiam ceteri theologieMagistri interesse non tenentur, nisi voluerint, respondens eciamipse non tot conclusiones, vt in ordinariis fieri solet disputatio-nibus, ponit nec prolixam conclusionum determinationem deducit,sed pauculis positis conclusionibus statim in manus opponentiumet interrogantium relinquitur, in quibus profecto disputationibusanimosiores nati 2 sunt esse arguentes simul et respondentes, quamin plurimorum presentia. Quod si alicui Magistrorum placeat po-tius aliquam solennem et ordinariam tenere disputationem, adquam tamen non sit ex ordinatione astrictus, etiam de illa vo-lumus et ordinamus, vt ob eam magister ipse a tot liberetur re-
1 scolaresque. 2 rati.