Zusätze zu den Statuten.
263
conducendi prandium per doctorem nouellum aut plures talesdandum, personarum temporis et numero 1 doctorandorum, condi-tionibus et circumstantiis consideratis, cui facultatis dispositioniet ordinationi promouendus seu promouendi ea in parte stare etacquiescere debeant.
Statuit facultas theologica, quod de cetero in die S. Tliomede Aquino in eadem facultate festum sit habendum. Quod siid ipsum festum aut quodcunque aliud alicuius quatuor doctorumecclesie 2 in alium diem quoad ecclesiasticum offitium transferricontigerit, quod eadem translationis die in dicta facultate festumhabeatur, non obstante quod in illum diem non inciderit.
Item magistri theologie hic promoti, etiam si non sint deregentia facultatis theologice, in actibus vniuersitatis sedere de-beant in banco vniuersitatis inter alios doctores theologie de re-gentia existentes. Qui vero alibi promoti fuerint et vt hospitesaduenerint, in banco ex opposito in dictis actibus vniuersitatissedeant, nisi forsan tales vt compromotores alicuius in theologiapromouendi vel vt galli aduenerint. Ex tunc enim veluti ceteriregentes locari debeant. Hec duo ultima conclusa et statutavniuersitas approbauit in vigilia assumptionis Marie anno Chrietc. 94*“.
Insuper conclusit et statuit dicta facultas (prout eciam vni-uersitati post premissa proxima post octavam Laurentii congre-gate fieri placuit), quod decanus facultatis theologice, qui ex quo-dam statuto eiusdem facultatis statuta circa initia vacantiarumpronunciare habet, eadem statuta in domo sua pronunciare possit,ad arbitrium tamen ipsius facultatis theologice. Ita quod, simaluerit facultas, huiusmodi statuta non in domo sed in scolistempore lectionis ordinarie vltimo vel circiter per decanum legan-tur. Nisi forsan facultas de alio deliberandum duxerit, quodmagis visum fuerit expedire.
Univ. Archiv XII, 21, wie oben.
1 numeri.
2 Ambrosius, Augustinus, Hieronymus, Gregorius M.